{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 231","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/231.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Est autem L–M+N=O, atque L, M N sunt Functiones homogeneae ipsarum x & y dimensionum m+ 2, m–1 & m, uti supra descripsimus: unde erit, vel L=M–N, vel N=M–L sicque infinitae solutiones hinc deducentur. 426. Pergamus jam ad Curvas investigandas, quae a singulis rectis per punctum fixum C ductis in tribus punctis secentur. Hujusmodi ergo Curvarum natura exprimetur hac aequatione generali 2— PQE–R=ZO: ubi z denotat distantiam cujusque Curvae puncti a C; & P, Q, R sunt Functiones anguli ACM = O, ejusve sinus & cosinus. Per easdem autem rationes quas supra allegavimus apparet, ne plures quam tres intersectiones prodeant, P & R esse debere Functiones impares ipsius sin. O & cos.O; verum Q statui debere Functionem parem. Quod si ergo ponantur Coordinatae orthogonales CP=x, PM =y, ut sit xx δγγ = zz, atque denotent K, L, M & N Functiones homogeneas (n–3), (n–2), (n–1) & n dimensionum ipsarum x & y, fore P= L2 „Q E M22 N. ideoque inter Coordinatas orthogonales x & 7 habebitur pro hujusmodi Curvis ista aequatio generalis LM–N=O; ex qua patet punctum C fore Curvae punctum totuplex quot index n contineat unitates. 427. Primum ergo, huc pertinent omnes Lineae tertii ordinis, ubicunque punctum C extra Curvam capiatur. Deinde, in hac aequatione continentur omnes Lineae quarti ordinis dummodo punctum C in ipsa Curva accipiatur. Tertio, omnes Lineae quinti ordinis, in quibus datur punctum duplex huc referuntur, si modo punctum C in earum puncto duplici constituatur. Similique modo Lineae altiorum ordinum hanc conditionem implebunt, si habeantur puncta multiplicia tanti exponentis, quot n contineat unitates, si n–3 exponat ordinem, ad quem aequatio pertineat. 428.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 230","label":"LEMEMLIIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/230"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 232","label":"LEMEMLIIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/232"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}