{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 239","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/239.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Hoc itaque modo, pro quavis ratione 1: n ad arbitrium assumta, Curva similis describi poterit. Solent autem in hunc finem confici instrumenta mechanica, quorum ope figurae cujuscunque magnitudinis, quae sint datae similes, delineari possunt. 441. Quod si igitur natura Curvae propositae AM exprimatur aequatione quacunque inter Coordinatas AP = x, & PM=y, inde facili negotio reperietur aequatio pro Curva simili am. Sit enim Abscissa homologa ap–X & Applicata pm= T; erit ex constructione x: X= 1: n & y: Y=1:n3 & y – –. Hi ergo valores in aequatione unde fit x = in * & y data substituti producent aequationem inter X & Y pro Curvis similibus. Si igitur in hac nova aequatione solae Coordinatae X & T cum littera n dimensiones constituere censeantur, numerus dimensionum ubique erit nullus; vel, si aequatio, ad fractiones tollendas, multiplicetur per quampiam potestatem ipsius n, orietur aequatio, in qua tres hae quantitates X, T, & n ubique eundem dimensionum numerum producant. Supra autem vidimus in omni aequatione pro Curvis similibus ambas Coordinatas cum ea constante, cujus variatione Curvae similes existunt, ubique eundem dimensionum numerum constituere; quod igitur est criterium aequationum Curvas similes continentium. 442. Quemadmodum in Curvis similibus Abscissae & Applicatae homologae in eadem ratione sive augentur sive diminuuntur; ita, si Abscissae aliam sequantur rationem, aliam vero Applicatae, Curvae non amplius orientur similes.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 238","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/238"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 240","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/240"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}