{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 242","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 242","ref":"242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/242.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"quae Curvae Parabolae sint affines, easdem simul Parabolae esse similes; ita ut hoc casu similitudo aeque late pateat atque affinitas. Idem quoque evenit in omnibus Curvis, quarum natura exprimitur aequatione duobus tantum terminis constante, cujusmodi sunt γ = cex; γ = exx; γῆx = c3; &c.; his nimirum Curvis, cum parabolicis tum hyperbolicis, quae aliae Curvae sunt affines eaedem quoque sunt similes; quae convenientia in Curvis alius generis non locum habet, uti jam de Circulo & Ellipsi notavimus. 447. Quemadmodum ex data aequatione inter x & y 3 quam quoteunque quantitates constantes a, b, c, &c. ingrediantur, si singulis constantibus determinati valores tribuantur, unica Linea curva determinata oritur; ita, si una constantium, puta a, mutabilis assumatur, eique successive alii atque alii valores tribuantur, quia ex unoquoque valore peculiaris Curva nascitur, omnino infinitae Curvae orientur, quae erunt similes si, praeter a, nullae aliae Lineae constantes aequationem ingrediantur; contra vero dissimiles. Sin autem, praeter a, alia quoque constans b mutabilis statuatur; tum, ob mutabilitatem ipsius B, ex unoquoque ipsius a valore emergent Lineae curvae infinitae, sicque omnino ex mutabilitate duarum constantium a & b infinities infinitae provenient Lineae curvae differentes. Si insuper tertia constans c mutabilis assumatur, tum adhuc infinities plures resultabunt Lineae curvae; sicque quo major fuerit constantium, quae mutabiles statuuntur, numerus, eo majore infiniti potestate numerus Curvarum resultantium exprimetur. 448. Consideremus autem aliquanto diligentius eas Lineas curvas infinitas, quae ex una aequatione prodeunt, dum tantum una Linearum constantium mutabilis assumitur. Hujusmodi autem aequatio, si idem Axis idemque Abscissarum initium retineatur, non solum Lineas illas curvas infinitas exhibet, sed etiam earum positionem indicat, ita ut his Curvis infinitis spatium quodpiam impleatur, in quo nullum assignari queat punctum, quin per id aliqua infinitarum Curvarum transeat.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 241","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/241"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 243","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/243"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}