{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 253-2","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 253-2","ref":"253-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/253-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/253-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/253-2.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Atque hanc ob rem ex numero radicum realium ipsius x, quas ultima aequatio continet, non semper intersectionum numerus recte concludetur; fieri enim potest ut plures radices reales adsint quam intersectiones, atque etiam nulla omnino existat intersectio; cum tamen duae pluresve radices reales ipsius x resultent. Interim tamen quaelibet intersectio semper unam inducet radicem realem ipsius x in aequationem ultimam; & hanc ob rem semper tot, ad minimum, erunt radices reales ipsius x, quot sunt intersectiones, etiamsi interdum plures radices reales affuerint. Utrum autem unicuique radici reali ipsius x intersectio realis respondeat facile perspicietur, si valor ipsiusy respondens quaeratur, qui si prodeat realis, intersectio erit realis, sin sit imaginarius, intersectio quoque erit imaginaria vel nulla. 469. Haec igitur exceptio seu differentia inter radicum realium ipsius x & intersectionum numerum tantum locum habet, si vel in utraque aequatione Applicata y pares tantum ubique habeat dimensiones, atque adeo Axis principalis simul sit utriusque Curvae Diameter; vel si ambae aequationes ita fuerint comparatae, ut, dum eliminatur yy, simul y ex calculo excedat; sicque y per Functionem rationalem ipsius x exprimi nequeat. Sic, si altera aequatio fuerit y y–xy == aa, altera vero γ* – 2αγὸ τ κτγ = bύκκ; cum ex priori sit (yy— xy)2 xxvy, substituatur hic valor in altera, eritque 47– xxvv +x'γ= bbxx, seu yy– xy = 4* —bbxx –A: unde fit **: ideoque x: Videtur ergo dari duplex intersectio, sed an utraVm g que sit realis ex valore ipsius y colligi debet, quem haec aequatio γy– xy = aa suppeditat. Erit ergo LA, cujus cum omnes radices sint reales, γγ2 patet quatuor dari intersectiones, ita ut utrique Abscissae x = binae intersectiones reales respondeant. V(aa —bb, 470. Quando autem neque Axis utriusque Curvae Diameter existit, neque iste casus locum habet, ut dum altiores ipsius y potestates eliminantur, simul y prorsus eliminetur; tum, Ii 3. quia LIB. II.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 252","label":"CAPUT XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/252"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 254-2","label":"CAPUT XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/254-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/254-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}