{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 266","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 266","ref":"266","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/266","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/266.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Subtrahatur posterior expressio a priori, ac remanebit atque manifestum est Seriei hinc ortae terminum generalem futurum esse (N–M)x; quare coëfficiens N–M indicabit quot variis modis numerus n per additionem produci possit ex 318. Hinc ergo sequentem regulam nanciscimur. Sit L numerus modorum, quibus numerus n per additionem produci potest ex numeris 1, 2, 3, . . . .. (m Sit M numerus modorum, quibus numerus n— m per additionem produci potest ex numeris 1, 2, 3, . . . . . . . . m. Sitque N numerus modorum, quibus numerus n per additionem produci potest ex numeris 1, 2. 3, . . . . . . . m. His positis, erit, ut vidimus, L=N – M; ideoque N= L+M. Quod si ergo jam invenerimus quot variis modis numeri n & n— m per additionem produci queant, ille ex numeris 1, 2, 3, . - - . . . . . . (m– 1) hic vero ex numeris I, 2, 3, - . . . . . . . . m; hinc addendo cognoscemus, quot variis modis numerus n per additionem produci queat ex numeris 1, 2, 3 m. Ope hujus theorematis a casibus simplicioribus, qui nihil habent difficultatis, continuo ad magis compositos progredi licebit, hocque modo tabula hic annexa est computata, * cujus usus ita se habet. Si quaeratur quot variis modis numerus 50 in 7 partes inaequales dispertiri possit; sumatur in prima columna verticali nu22–22, in horizontali autem suprema numemerus 50 rus romanus VII; atque numerus in angulo positus 522 indicabit modorum numerum quaesitum. Sin autem quaeratur, quot variis modis numerus 50 in 7 partes, sive aequales sive inaequales, dispertiri possit, in prima columna * Vide Tab. pag. 275. columna verticali sumatur numerus 50–7243; cui in columna yma respondebit numerus quaesitus 8946. 319. Series hujus tabulae verticales, etsi sunt recurrentes, tamen ingentem habent connexionem cum numeris naturalibus.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 265","label":"S E NNCEE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/265"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 267","label":"S E NNCEE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/267"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}