{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 283-2","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 283-2","ref":"283-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/283-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/283-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/283-2.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"Quod si ergo Circulum vel Ellipsin vel Parabolam adhibere commodius videatur, tum aequatio proposita multiplicetur per x, ut habeatur haec aequatio *ΥΛκ᾽ BYXC*= O, quae, si cum aequatione biquadratica supra constructa comparetur, erit D =o, haecque aequatio semper per Circulum & Parabolam construi poterit. 505. Quoniam ergo omnis aequatio cujusque gradus per intersectiones duarum Curvarum algebraicarum construi potest, idque infinitis modis, Lineam quamcunque in locum alterius Curvae substituere licebit: hincque enata est quaestio, quemadmodum data aequatio ope datae Curvae construi queat. Hic autem primum notandum est datam Curvam ex eo genere esse debere, ut ejus Applicata exprimatur per Furctionem uniformem ipsius x, ne intersectiones imaginariae constructionem perturbent. Neque enim sufficeret, ut Curva, vel tantum portio Curvae proposita, habeat Abscissas uni radici aequationis aequales; quae conditio, si quidem una tantum radix aequationis propositae desideretur, adjici est solita; fieri enim posset, ut iste arcus Curvae nullam patiatur intersectionem, etiamsi Abscissa cuipiam ipsius puncto respondens sit vera radix; quoniam haec radix vel per intersectionem imaginariam, vel per alius rami eidem Abscissae respondentis intersectionem indicari LIB. II. indicari posset. Quam ob causam huic quaestioni, curiosae magis quam utili, non immoror, cum vera fundamenta omnium hujusmodi constructionum satis fuse ostenderim.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 282-2","label":"** X BYTCX–EE=O","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/282-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/282-2"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 284-2","label":"CAPUTXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/284-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/284-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}