{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 284-2","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 284-2","ref":"284-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/284-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/284-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/284-2.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"CAPUTXXI. De Lineis curvis transcendentibus. 506. YYActenus de Lineis curvis algebraicis egimus, quae Aita sunt comparatae, ut, sumtis Abscissis in Axe quocunque, Applicatae respondentes exprimantur per Functiones algebraicas Abscissarum; seu, quod eodem redit, in quibus relatio inter Abscissas & Applicatas exprimi possit per aequationem algebraicam. Hinc itaque sponte sequitur, si valor Applicatae per Functionem algebraicam Abscissae explicari nequeat, Lineam curvam algebraicis annumerari non posse. Hujusmodi autem Lineae curvae, quae algebraicae non sunt, transcendentes vocari solent. Linea igitur transcendens ita definitur, ut ejusmodi Curva esse dicatur, in qua relatio inter Abscissas & Applicatas aequatione algebraica exprimi nequeat. Quoties ergo Applicata y Functioni transcendenti ipsius Abscissae x aequatur, toties Linea curva ad genus transcendentium erit referenda. 507. In superiori Sectione duas potissimum species quantitatum transcendentium evolvimus, quarum altera Logarithmos, altera A cus circulares seu angulos, complectebatur. Quod si ergo Applicata y sit aequalis vel Logarithmo ipsius Abscissae x, vel Arcui Circuli, cujus sinus, seu cosinus, seu tangens per Abscissam x exprimitur, ita ut sit y – lx vel γ = A sin. x, vel γ =A cos.x, vel y = Atang. x, vel, si hujusmodi valores tantum in aequationem inter x & y ingrediantur, tum Curva erit transcendens. Sunt autem hae Curvae tantum species transcendentium: praeter istas enim dantur innumerabiles aliae expressiones transcendentes, quarum origo in Analysi infinitorum fusius exponetur, ita ut numerus Curvarum transcendentium longe superet numerum Curvarum algebraicarum. 508. Quaecunque Functio non est algebraica, ea est transcendens: ideoque Curvam, in cujus aequationem ingreditur, reddit transcendentem. Aequatio autem algebraica, vel est rationalis, nullosque exponentes praeter numeros integros continet, vel est irrationalis, atque exponentes fractos complectitur; hoc autem posteriori casu semper ad rationalitatem revocari potest.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 283-2","label":"** X BYTCX–EE=O","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/283-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/283-2"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 285-2","label":"CAPUTXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/285-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/285-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}