{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 322","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 322","ref":"322","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/322","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/322.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"DE SUPERFICIEBUS CORPORUM IN GENERE. CAPUT I. De Superficiebus Corporum in genere. t. QUae in superiori Sectione de Lineis curvis sunt tradita earumque ad aequationes revocandarum ratione, latissime quidem patent, atque ad omnes Lineas curvas, quarum cuncta puncta in eodem plano sint posita, extenduntur. Verum, si tota Linea curva non fuerit in eodem plano sita, tum praecepta supra data non sufficiunt ad proprietates ejusmodi Curvarum eruendas. Hujus generis Curvae duplicem habent curvaturam; hocque nomine de iis eximium scripsit tractatum Acutissimus Geometra CLAIRAUT. Cum autem haec materia maxime sit connexa cum natura Superficierum, de qua hac sectione exponere constitui, seorsim eam non pertractabo, sed ejus explicationem cum sequenti de Superficiebus doctrina conjungam. 2. Quemadmodum Lineae sunt vel rectae vel curvae, ita Superficies sunt vel planae, vel non planae. Non planas autem voco, quae vel convexae sunt vel concavae, vel utriusque naturae participes. Sic, Superficies externa Globi, Cylindri, & Coni, exceptis basibus, est convexa; interna autem catini Superficies concava. Quemadmodum porro Linea recta est cujus terna quaeque puncta in directum sunt posita; ita Superficies plana est cujus quaterna quaeque puncta in eodem plano sunt posita; ex quo perspicuum est Superficiem non planam, hoc est sive convexam sive concavam, esse cujus non omnia quaterna puncta in eodem plano sunt sita. 3. Superficies igitur non plana qualis sit facillime intellige tur si, quantum a Superficie plana ubique discrepet, cognoverimus. Simili scilicet modo, quo indolem Linearum curvarum ex distantiis, quibus ejus quaeque puncta a Linea recta pro Axe assumta distant, colligimus; ita naturam Superficierum aestimari S S 2","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 320-3","label":"FINIS LIBRI SECUNDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/320-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/320-3"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 322-2","label":"APPEND","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/322-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/322-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}