{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 328","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 328","ref":"328","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/328","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/328.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"ducatur recta AM, erit ea = V (xx +yy – 22). 11. Eadem ergo aequatio inter Coordinatas x, y, & z cognitionem Superficiei ad tria plana exhibet, quae inter se sunt normalia atque se invicem in puncto A decussant. Quemadmodum scilicet variabilis 2, distantiam cujusque Superficiei puncti M a plano APQ exhibet, ita variabilis y ejusdem puncti M distantiam a plano APq, & variabilis x a plano Apξ praebet. Quod si autem noverimus, quantis intervallis punctum M distet ab unoquoque horum trium planorum, tum simul ejus verus situs innotescit. Haec igitur tria plana, ad quae Superficies quaevis per aequationem trium variabilium *, y & z refertur, imprimis notari debent; quorum si unum, uti APQ, fuerit horizontale, duo reliqua erunt verticalia, alterum scilicet horizontali secundum rectam AP alterum secundum rectam Ap insistet. 12. Constitutis ergo his tribus planis inter se normalibus, ad quae Superficies proposita referatur, ex singulis ejus punctis M ad ista plana APQ, APq, & Aπξ ducantur rectae normales MQ, Mq, & Mξ, quae erunt MQ–2, Mq =), & Mξ –x. Deinde, completo parallelepipedo, habebuntur tres rectae istis aequales, quae ex puncto fixo A egrediantur, scilicet AP =x, Ap=y, & Aπ =z, ex quibus cognitis situs puncti M determinatur. Manifestum autem est, si istae variabiles x, y, & z, dum in plagas, quas Figura indicat, vergunt, affirmativae censeantur, tum earum valores, si in plagas contrarias dirigantur, negativos censeri oportere13. Si in aequatione inter tres variabiles x, y & Z, ea quae CAP. ad planum APQ est normalis, nempe z, ubique pares habeat dimensiones, tum geminos habebit valores aequales, alterum affirmativum alterum negativum. Superficies igitur ita erit comparata, ut ad utramque plani APQ partem sit sui similis & aequalis, atque adeo Corpus, quod ista Superficie terminatur, sectione secundum planum APQ facta, in duas partes similes & aequales dividetur.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 327-2","label":"APPEND","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/327-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/327-2"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 329","label":"APPEND","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/329"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}