{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 36-2","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 36-2","ref":"36-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/36-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/36-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/36-2.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Si enim E & y per α ita determinentur ut sit 6 - – α & γ = 2α, aequatio αx — 2αy, quia ae per divisionem exit, jam prorsus erit determinata. Similem ob rationem aequatio generalis pro Lineis secundi ordinis, quae sex continet constantes arbitrarias, quinque tantum admittit determinationes, aequatio generalis pro Lineis tertii ordinis novem; & generaliter aequatio generalis pro Lineis ordinis n patietur S 1 determinationes. 76. Semper autem istae constantes arbitrariae ita definiri possunt ut Linea curva per datum punctum transeat, hocque modo una determinatio orietur. Sit enim proposita aequatio generalis pro quovis ordine Linearum, quae ita definiri debeat, ut Linea curva per datum punctum B transeat. Sumto pro lubitu Axe, in eoque Abscissarum initio A, demittatur ex puncto B in Axem perpendicularis Bb, atque manifestum est, si Curva transeat per punctum B, tum posito intervallo Ab pro x, perpendicularem Bb praebere valorem Applicatae y. Quare in aequatione generali proposita, loco x substituatur Ab, & Bb loco y, sicque orietur aequatio, ex qua una quantitatum constantium α, β, γ, δ, ε, &c. , definiri poterit; quo facto omnes Curvae, quae in aequatione generali hoc modo determinata continentur, per punctum datum B transibunt. 77. Si Linea curva insuper per punctum C transire debeat, inde ad Axem perpendiculo Cc demisso, & in aequatione posito & = Ac & y = Cc, nova orietur aequatio ex qua pariter una ex quantitatibus constantibus α, β, γ, δ, &c., definietur. Eodem modo intelligitur si tria puncta B, C, D praescribantur, per quae Linea curva transire debeat, inde tres constantes definiri; ex quatuor autem punctis B, C, D, E quatuor litteras constantes determinationem accipere. Quod si ergo tot puncta, per quae Linea curva transeat, proponantur quot determinationes aequatio generalis admittit, tum Linea curva penitus erit determinata ideoque unica, quae quidem per omnia puncta proposita transeat. 78. Cum igitur aequatio generalis pro Lineis primi ordinis seu pro Linea recta, duas tantum determinationes admittat propositis duobus punctis, per quae Linea primi ordinis, seu recta, transeat, Linea recta penitus determinatur; neque per duo puncta data plures quam una Linea recta duci poterunt quod quidem ex Elementis intelligitur.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 35","label":"CAPUTIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/35"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 37-2","label":"CAPUTIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/37-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/37-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}