{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 374","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 374","ref":"374","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/374","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/374.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Ita Cylindrus & Conus priori classi; Globus vero posteriori annumerabitur. Posterioris quidem classis nulla dabitur Superficies in ordinibus imparibus: cum enim quaelibet Superficies imparis ordinis habeat sectiones planas ejusdem ordinis, curvae autem imparium ordinum omnes in infinitum extendantur, necesse est, ut etiam ipsae Superficies istorum ordinum in infinitum porrigantur. 104. Quoties autem quaepiam Superficies in infinitum extenditur, necesse est ut, ad minimum, una trium variabilium *, y & z, in infinitum abeat. Quare, cum perinde sit quaenam hoc casu infinita fieri assumatur, ponamus z fieri infinitam, si quidem Superficies in infinitum porrigatur. Naturam ergo hujus partis in infinitum abeuntis investigaturi ponamus esse 2 = co: atque nunc potissimum spectari debet terminus primus αzz, utrum is adsit an vero deficiat. Adsit ergo primum iste terminus in aequatione: atque prae eo termini n2 & κ evanescent, habebiturque pro parte in infinitum excurrente haec aequatio α22 ψ βγ2 τ γκ2 τ δγγ εαγ – ζκα τ θγψ κ=, ex qua porro omnes termini, qui non sunt infiniti, vel infinities minores saltem quam azz, evanescunt. 105. Statuamus omnes terminos, in quibus variabiles duas tenent dimensiones adesse; quaecunque enim fuerit Superficies, in ejus aequatione generalissima semper omnes inerunt termini summarum dimensionum, neque idcirco hypothesis, qua omnes terminos duarum dimensionum adesse ponimus, universalitati solutionis ullam vim infert. Quando autem termini y2 & xz adsunt, prae iis termini θy & ix evanescunt; relinqueturque haec aequatio ἀ22 – βγ2 τ γκΣ ψ δγγτ εκγ ψ ζκκ = ο, ex qua elicitur XVAQxx) Hac igitur aequatione natura portionis in infinitum extensae exprimitur. 106.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 373-2","label":"APPEND","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/373-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/373-2"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 375","label":"APPEND","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/375"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}