{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 66-2","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 66-2","ref":"66-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/66-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/66-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/66-2.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Deinde eadem quoque figura, sub diversa magnitudine in aequatione continetur, ita ut infinitae Lineae curvae prodeant, quae tantum ratione quantitatis a se invicem differant, uti Circuli diversis Radiis descripti. Ex quibus manifestum est, non omnem litterarum α, β, & γ variationem diversas Linearum secundi ordinis species vel genera producere. 134. Maximum autem discrimen in Lineis curvis quae in aequatione yy =α + Ex + yxx continentur, suggerit natura coëfficientis γ, prout is vel affirmativum habuerit valorem vel negativum. Si enim γ habeat valorem affirmativum, posita Abscissa x infinita, quo casu terminus yxx infinities major evadet quam reliqui a ψ βx, ac propterea expressio αΦβαψ γκκ affirmarivum obtinet valorem, Applicata y pariter duplicem habebit valorem infinite magnum, alterum affirmativum alteo0, quo rum negativum, quod idem evenit si ponatur x casu nihilominus expressio α +. E* + yxx induet valorem infinite magnum affirmativum. Hanc ob rem, existente y quantitate affirmativa, Curva quatuor habebit ramos in infinitum excurrentes, binos Abscissae x = — 00 & binos Abscissae x co respondentes. Hae igitur curvae quatuor ramis in infinitum excurrentibus praeditae unum Linearum secundi ordinis genus constituere censentur, atque nomine HYPERBOLARUM appellantur. 135. Sin autem coëfficiens y negativum habuerit valorem, c0 expressio a — tum, posito sive x =- eo sive x — E* + γxx negativum valorem tenebit, ideoque Applicata y imaginaria fiet. Neque igitur usquam in his Curvis Abscissa neque Applicata poterit esse infinita, ideoque nulla dabitur Curvae portio in infinitum excurrens, sed tota Curva in spatio finito ac determinato continebitur. Haec igitur Linearum secundi ordinis species nomen ELLIPSIUM obtinuit, quarum propterea natura continetur in hac aequatione γγ– α– E*ψ γxx. si y fuerit quantitas negativa. 136.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 65-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/65-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/65-2"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 67-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/67-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/67-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}