{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 84-3","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 84-3","ref":"84-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/84-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/84-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/84-3.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"94 Bix, Bx*, si vel x vel y vel utraque ponatur infinita, neque nihilo neque quantitati finitae, neque etiam quantitati infinitae o0 potest esse aequalis, cum ipsa fiat = o0', quae infinities major est quam co. 168. Quod si ergo aequationis pars summa ay'' 4 gyη–g ψ γγ–* * ψ. .. Tξx nullum habeat Factorem simplicem realem, quod quidem evenire non potest, nisi n sit numerus par, tum ex meris Factoribus duplicibus hujus formae A2y2 – 2ABxy. cosich + Bix1 constabit. Quare. si vel x vel y vel utraque ponatur infinita, ipsa illa expressio valorem induet infinitum = co'᾽: neque igitur quantitati finitae, neque ulli quantitati infinitae c022, cujus exponens m minor sit quam n, aequalis esse potest. Reliqua igitur aequationis membra, in quibus variabiles x & y pauciores habent dimensiones, quoniam infinita praebent minoris exponentis quam n, illud supremum infinitum adaequare non possunt; ideoque aequatio consistere non potest, si vel x vel y vel utraque statuatur infinita. 169. Hinc ergo linea Curva, quae exprimitur aequatione inter Coordinatas x & y, cujus supremum membrum nullos habet Factores simplices reales, nullos habebit ramos in infinitum excurrentes, ideoque tota Curva continebitur in spatio finito, instar Ellipsis seu Circuli. Quam ob rem, si in aequatione generali secundi Ordinis αγ' + βκγ–γκκ τ δγεκo, membrum supremum, αyy ψβxy –γxx, in quo variabiles x & y duas obtinent dimensiones, non habeat Factores simplices reales, quod evenit si G6 sit major quam 4α7, tum Curva nullum habebit ramum in infinitum excurrentem, eritque adeo Ellipsis. 170. Quo haec distinctius evolvere liceat, omnem aequationem inter Coordinatas x & y propositam, ita in membra distinguamus, ut ad supremum seu primum referamus omnes aequationis terminos, in quibus variabiles x & y eandem summam dimensionem, cujus exponens sit n, teneant. Ad secundum vero membrum refero omnes terminos, in quibus variabiles ambae n – 1 dimensiones constituunt. Tertium membrum continebit eos terminos, in quibus ipsorum x & y numerus dimensionum est n – 2, & ita porro, donec perveniatur ad membrum ultimum, in quo nulla inest dimensio ipsarum x & y, & quod propterea sola quantitate constante constabit.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 83-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/83-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/83-2"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 85-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/85-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/85-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}