{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum x","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum x","ref":"x","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/x","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/x","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/x.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Nonnulla igitur adjunxi Capita, quibus plurium serierum infintarum proprietates, atque summas sum scrutatus; quarum quaedam ita sunt comparatae, ut sine subsidio Analysis infinitorum vix investigari posse videantur. Hujusmodi series sunt, quarum summae exprimuntur, vel per Logarithmos vel Arcus circulares: quae quantitates cum sint transcendentes, dum per quadraturam Hyperbolae & Circuli exhibentur, maximam partem demum in Analysi infinitorum tractari sunt solitae. Postquam autem a potestatibus ad quantitates exponentiales essem progressus, quae nil aliud sunt nisi potestates, quarum exponentes sunt variabiles; ex earum conversione maxime naturalem ac foecundam Logarithmorum ideam sum adeptus: unde non solum amplissimus eorum usus sponte est consecutus, sed etiam ex ea cunctas series infinitas, quibus vulgo istae quantitates repraesentari solent, elicere licuit: hincque adeo facillimus se prodidit modus Tabulas Logarithmorum construendi. Simili modo in contemplatione Arcuum circularium sum versatus; quod quantitatum genus, etsi a Logarithmis maxime est diversum, tamen tam arcto vinculo est connexum, ut dum alterum imaginarium fieri videtur, in alterum transeat. Repetitis autem ex Geometria quae de inventione Sinuum & Cosinuum Arcuum multiplorum ac submultiplorum traduntur, ex Sinu vel Cosinu cujusque Arcus expressi Sinum Cosinumque Arcus minimi & quasi evanescentis, quo ipso ad series infinitas sum deductus: unde, cum Arcus evanescens Sinui suo sit aequalis, Cosinus vero radio, quemvis Arcum cum suo Sinu & Cosinu ope serierum infinitarum comparavi. Tum vero tam varias expressiones cum finitas tum infinitas pro hujus generis quantitatibus obtinui, ut ad earum naturam perspiciendam Calculo infinitesimali prorsus non amplius esset opus.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum ix","label":"DEDICATORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/ix"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum xi","label":"DEDICATORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/xi"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}