{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 109","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/109.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"ERROR XLI. Rror est, asserere purgatorium medicamentur Cattractis humoribus non esse simile, atque adeo hallucinatur Mesue, id non ideo certum purgare humorem, quia sit huic simile, contendens. Mesue libro primo Canonum uniuersalium, capite primo, intentionis primae, manifestissime innuit, Medicinam purgantem hu moribus attractis non esse similem, iis uerbis: Medicina laxatiua. non euacuat seu attrahit talem humorem, quia sit similis humori, sed quia talis. Quam quidem sententiam esse erroneam, ueterum scriptis ostendemus, qui unanimiter medicamentum purgandi uim habentem, attractis humoribus esse simile adserunt. Id quod in pri mis facit Hippocrates, qui in libro de natura humana in hanc scribit sententiam; Pharmacum cum corpus intrat, primo id quod omnium maxime sibi secundum naturam cognatum atque simile est, agit, exinde reliqua trahit & purgat. Quemadmodum stirpes & semina terram ingressae, sibi quod ex ipsarum natura est, trahunt, uel acre, uel amarum, uel dulce, uel salsum, uel aliud quid diuersum: „ in primisque ex eo plurimum, quod sibi naturali propinquitate ma „ xime coniunctum est, arripiendo, tum caetera deinceps attrahendo. Idem docet Galenus lib. iij. de Simplicib. Medica. cap. iiij. inqui„ ens: Vnumquodque medicamentorum purgantium, humori, quem „ attrahit, simile est: at fortius aliquo modo medicamen humore exi„ stit, & propterea trahit, non autem trahitur. Quemadmodum Magnes. „ lapis similis est ferro, at quia fortior, ob id ferrum attrahit, nec fer„ rum attrahit ipsum. Ita Cartamus est pituitae similis, uerum ob cali „ ditatem suam pituita fortior, ideo & eandem attrahit, at non attra hitur ab LV. hitur ab ipsa.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 108","label":"MEDICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/108"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 110","label":"ERROR XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/110"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}