{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 112","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/112.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"ita: Elephantiasis est, cum pedis grossities augeri „ uidetur, et color obfuscari, uenae quoque, quae uites uocantur, appa rere coeperint. Auenzoar autem lib. ij. cap. xxvi. de eadem in eam „ sententiam tradit: Et accidit cruribus grossitudo praeter naturam, quae dicitur Elephantia, & hoc ideo, quia assimilatur cruribus Ele phantis in grossitudine. Hos deinde imitati sunt recentiores omnes Elephantiasin pro morbo accipientes, in quo pedes supra modum intumescunt. Et haec Arabum de Elephantiasi sententia. Lepram uero Auicenna Fen iij. Canon. iiij. tracta. iij. capite primo ita definit: Lepra est infirmitas mala, proueniens ex sparsione Cholerae nigrae in corpore toto, quare corrumpitur complexio membrorum, & forma ipsorum, & figura eorum, & fortasse corrumpitur in sine „ eius, ipsorum continuitas, ita ut corrodantur membra, & cadant casu qui fit ab ulceratione, & est sicut cancer communis toti corpori. Ita Razes quoque lib. V. cap. xxxv. scribit esse morbum uulneran tem membra, ac eorum corrumpentem figuras. Auenzoar etiam lib. ij. cap. xij. Lepram, ait, esse cancrum pessimum ortum in corporibus hominum. Nec aliter denique omnes Medici iuniores, qui Arabum doctrinam ex magna parte sequuntur, definierunt. Verum si Hippocratis, Galeni, Pauli Aeginetae, reliquorumque Graecorum, Latinorumque descriptiones cum iam dictis Arabum con tuleris, mox deprehendes eosdem in uerbo Elephantiasi eum mor bum intelligere, quem Arabes ac Medici iuniores Lepram appellant, atque ab altero morbo, quem illi Lepram nominant, omnino diuersum. Galenus enim libro secundo de Morborum Caussis, cap. vij. Elephantiasin haud aliter, quam Auicenna Lepram, inter mor bos figuram corrumpentes, enumerat, ita scribens: Quippe mor bus qui Elephas nominatur, plane formam immutat, etenim nasus simus, labra crassa, aures acuminatae uidentur. Nomen autem Elephantiasis tractum est à similitudine Elephantis, quoniam eodem Galeno teste, qui hoc morbo laborant, carnem habent nigram, & tuberibus plenam, ita ut Elephantum corio uideatur pror ius assimilis. Paulus itidem Aegineta lib. iiij. cap. primo, Elephan tiasin esse cancrum totum corpus occupantem, non secus quam Auicenna & Arabes alii Lepram, astruit.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 111-2","label":"ERROR XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/111-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/111-2"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 113","label":"ERROR XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/113"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}