{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 128","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 128","ref":"128","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/128","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/128.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Hoc uero non animaduertens Auicenna, nulla adhibita distinctione, remedia ex reprimentibus adhibet in principio ad Althohoin, id est, Bubonem pe stiferum, quibus nihil potest in hoc malo esse periculosius. Auicen nae haec sunt uerba: Althohoin uero ipsum, & quod currit cursu eius de eis quae nominata sunt, curetur in principio cum eis, quae constringunt & infrigidant, cum spongia infusa in aqua & aceto, aut in oleo Rosarum, aut oleo de pomis, & arbore Masticis, aut oleo de Myrto, ista fiunt in principio. Quibus uerbis manifestum sit, Auicennam haec remedia accommodare Buboni pestifero, quae Paulus ei qui a caussa primitiua, seu extrinseca oritur, adhibuit, ita ut iam satis constet, Auicennam sua fere omnia utcumque sine iuditio ac delectu corrasisse, quando remedia quae huic debentur morbo. alteri apposuit, adeo ut praeter confusum quoddam chaos in authore hoc nihil ostendere possis. Mirum igitur est, cur Canonem, quem Fen prima, Canone primo, capite primo ponit, non animad uerterit, quo innuit in omnibus apostematibus calidis adhibenda esse in principio, quae repellant & infrigident, demptis iis quae sunt de materiis, quas principalia membra expellunt. Quis est uero qui nesciat cerebri emunctoria esse Adenes quae sunt collo: cordis, quae sub alis: hepatis autem, quae sunt in inguinibus? Proinde nunquam licet Medico, his reprimentia adaptare medicamenta, maxime in pestiferis Bubonibus, quando alias ad nobiliora membra, quaeque in alto corpore sita sunt, humores detruderentur, quod non sine magno aegri pernitie fieret. Non desunt tamen, qui in Auicennae excusationem dicant, quod uidelicet uoluerit non super ipsum Althohoin, sed potius partes ipsi uicinas, ne corruptio perambulet, reprimentia imponi medicamina. Quibus respondeo, in hoc genere morbi praestare semper non solum ad locum affectum, sed etiam proxima tabem pestiferam quantum fieri potest euocare. Si enim a locis circunstantibus repercutiatur, quantum ab extrinsecis partibus, ignobilioribusque mali depelletur, tantum ad intrinseca, & plerunque letalia detrudetur. Illud denique in pestilentia obser uatum est, quanto plures cutis exterioris partes afficiuntur, tota ui noxia foras prodeunte, tanto minus subesse periculi, sicut ubi unum solum locum occupauerit Carbunculus, aegri salus pene despera ta est. Non est ergo, quod Auicenna ab errore excusari queat.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 127","label":"ERROR XLVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/127"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 129","label":"ERROR XLIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/129"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}