{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 136","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 136","ref":"136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/136.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Quod est „ Quicunque morbi ex repletione fiunt, curat euacuatio. Et quicunque „ ex euacuatione repletio, & aliorum contrarietas. In summa, quod „ exuperat, ablatio: quod deficiens est, adiectio sanat. Hinc libro de flatibus recte a sene dictum est, ἐκτικὴ γὰρ ἔστι πρόσισις καὶ ἄφαιρε σισ, ἀφαίρεσις μὲν τῶν ὑπορβαλλόντων, πρόσθισις δὲ τῶν ἐλλιπόντων. Hoc est, Medicina appositio et detractio est, deficientium quidem appositio, redundantium uero detractio. Lubens hic praetereo alia nocumenta, quae frequens medicamentorum acceptio in uentriculo, hepate, ac aliis membris procreat, quae passim apud authores inculcantur. Caeterum non desunt inter Medicos, qui non solum ea ratione peccant, sed qui in eam etiam saeuitiam prorum punt, ut infantibus adhuc pueris medicamenta deiectoria propinent. Scythae certe uerius quam Medici, contra omnium cum ueterum, tum recentiorum praescriptum aetatem non animaduertentes. Cum praecipue magnus ille Hippocrates moneat in purgationibus ἐπιβλέπειν δειν καὶ χρρὴν καὶ ὡρὴν, καὶ ἡλικίην, ε νούσοις, ἐν ἔσι δεῖ, οῦ μή. Id est, Inspicere oportere & regionem, & tempus, & aetatem & morbos, in quibus conueniant aut non. Quod autem purgatoriis medicamentis, quae attrahendi uim habent, non sint tentan di pueri, taceo infantes. Inter alia etiam docet Galenus libro nono Therap. Metho. cap. xvij. dicens: Puerorum substantia omnium facilime digeritur ac dissipatur, propterea quod est omnium humidissima, nulla uero frigidior, quo minus uacuantis praesidii eget, cum habeat ex se ipsa, unde naturaliter uacuetur. Proinde multo prudentius Hippocrates sexto Epidemiorum docuit, ut si purgatione egeant pueri, tunc nutrix aliquid, quod aluum subducat, aut animal e cuius lacte nutritur infans, comedat, hoc enim pacto recte purgari puerum. Verba eius haec sunt, γυνὴ, ἀιξ, ἐλατατήριον ἢ σι κνον ἄγριον βεβρωκῆαι, καὶ παιδίοισι κάθαροις. Id est, Mulier, capra, cucumerem agrestem comedentes, pueris purgatio. Id quod etiam confirmat Galenus lib. iij. de alimentis, cap. xiiij. & lib. V. de Tuen da ualetudine, haud aliter quam Hippocrates, purgandos esse pueros docens. Quinetiam Paulus Aegineta libro primo, cap. vi. multo rectius quam isti carnifices solent, adstrictum aluum puerorum cum melle, quod cibo adiicitur, aut Resina Terebinthina deiiciendam praecipit. At quid multis? Nulla profecto lex est, ut Plinius ait, lib. xxix. capite primo, quae puniat inscitiam capitalem Medicorum, nullum exemplum uindictae.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 135","label":"MEDICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/135"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 137","label":"MEDICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/137"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}