{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 138","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 138","ref":"138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/138.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"MEDICORVM. naturae negligentiae adscribendum ait, sed potius benignitati, quae paruo commodo quod ex tali meatu uentriculus erat consecuturus, aliud multo majus incommodum uoluit euitare, continuam scili cet ciborum euomitionem, quos flauae bilis acritudine uentriculus Irritatus non posset, eo quo concoqui debent tempore, retinere. Item ea quoque quae scribit libro sexto de Iuuamentis Membrorum, capite tertio, dum inquit: Et non fuit cursus bilis flauae ad uentriculum. Et libro secundo de Temperamentis, cap. vi. ubi meatum illum, per quem iecur bilem ad intestina euomit, non semper esse geminum, ut uidetur sentire Mundinus, sed aliquando simplicem esse ait. Verba eius haec sunt: Sed incidit hoc loco speculatio quae dam anatomica, quam aliqui Medicorum ignorantes ex Sympto „ matum dissonantia, magnopere anguntur, dum parum intelligunt „ meatum illum, per quem iecur bilem in uentriculum euomit, aliis „ geminum esse, aliis unicum, id quod in quadrupedum dissectioni „ bus uidere licet. Ac plurimum quidem unicus is est, in id intestinum „ quod Pylori et leiuni medium est, insertus. Vel si geminus meatus sit, in Duodenum maior inseritur, minor in fundum uentriculi pau „ lo supra pyloron inuenitur, sed tamen in paucissimis superior pars „ maior, inferior minor. Caeterum quibus est maior, iis in uentrem quotidie non exiguum bilis effunditur, quam & euomant ante ci „ bos oportet, & nisi id faciant, laeduntur. Quibus autem unicus est „ omnino meatus, his tota bilis confluit in leiunum. Istis Galeni uer „ bis non solum Mundini sententia confutatur, sed & Carpi Mundinum defendentis. Is enim Commento duodecimo super Mun dinum, eundem ab errore uindicare studens, ait se uidisse ad sensum, ita enim loquitur, meatum istum euntem ad uentriculum, qui tamen erat minor alio tendente ad Duodenum, & talia tamen nihilominus sana fuisse corpora, nec euomuisse quotidie. Nam eo quod astruit meatum illum, qui pertingebat ad uentriculum, altero qui ad duodenum tendebat, fuisse minorem, seipsum confutat, quan do Galenus non omnes, quibus is bilis meatus ad uentriculum ua dit, euomere dicat, sed hos praesertim, quibus maior est, inquit enim Quibus est maior, iis in uentrem quotidie non exiguum bilis effun ditur, quam & euomant ante cibos oportet. Quod & eleganti admodum historia idem Galenus cap. Ixxiiij. Artis Medicinalis con firmat, in eam sententiam scribens: Alterum uidi, cuius totus ha „ bitus pituitam prae se ferebat, quotidie tamen bilem rusam euome „ bat. Censui igitur inspicienda alui excrementa, in quibus minimum „ „ bilis apparebat. Quare coniectura quadam comprehendi eum mea tum, qui biliosum egurgitat humorem, non minimam eiusdem par tem ad imum uentriculi locum effundere. Interim quod dicit, non minimam eiusdem partem, subindicat maiorem bilis partem ad uentriculum promanasse. Hanc Galeni opinionem, probat recen tiorum Medicorum numen Auicenna lib. iij. Fenxv. tracta.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 137-2","label":"VS, CONTINENS ERRORES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/137-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/137-2"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 139","label":"VS, CONTINENS ERRORES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/139"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}