{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 144","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/144.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Secundo, quod Celsum iterum secutus ad uerbum usque, adserit idcirco Pylorum hoc nomen apud Graecos sortitum, quoniam portae modo per partes inferiores ea, quae excreturi sumus, emittit. Neque enim ad hunc finem intestina, praesertim tenuia, a natura sunt facta, ut per ea excrementa alui inferioris emittantur, sed potius ut sint instrumenta ciborum deductionis, qui per uenas Messaraicas nominatas ad hepar debent transmitti. Rectius ergo Galenus scribit Pylorum ita nominatum, quod ueluti ianitor iustus nihil permittat exire, quod non fuerit prius in chylum conuer sum atque concoctum. Talem uero chyli bene concocti substantiam certum est, per Pylorum ad inferiora intestina diduci, non ut excer natur, sed potius ut intra corpus retineatur, ui hepatis in sanguinem transmutanda, ex quo omnia membra tandem nutriantur. Hinc Galenus libro quarto de Vtilitate partium, cap. xvij. aperte pronunciat, intestina non esse superfluitatum, excretionisque, sed alimentorum potius instrumenta. Quod autem Pylorus seu Por tonarius non sit primum intestinum, sed id foramen cui continua tur primum intestinum, in inferiore parte stomachi situm, adeoque potius ex substantia stomachi quam intestinorum, testatur passim Galenus. Is enim lib. iiij. de utilitate partium cap. iij. primum ex intestinis ait ἔκφυσιν, id est, Exortum nominari, quia ex Pyloro oriatur, aut Bodecatylon, quia ad longitudinem duodecim digitorum extendatur. Idem Galenus multo clarius in Arte Medicinali, cap. lxxiiij. astruit Pyloron uentriculi, & non duodeni esse partem, de homine pituitoso quotidie uomente bilem, in eam sententiam scri bens: Quare coniectura quadam deprehendi eum meatum, qui biliosum egurgitat humorem, non minimam eiusdem partem ad imum uentriculi locum, quem Graeci Pyloron uocant, effundere. Item lib. ij. de Temperamentis, cap. vi. manifestissime Pylorum a duodeno etiam distinguit, in hunc modum scribens: Aliqui Medicorum parum intelligunt meatum illum, per quem iecur bilem in uentriculum euomit, aliis geminum esse, aliis unicum. Ac pluri „ mum quidem unicus is est, in id intestinum quod Pylori & ieiuni „ medium est insertus, Graeci medium id γαστρὸς ἐκφυσιν, quasi quid dam euentre enatum uocant. Ex quibus uerbis dilucidum sit Pylorum a duodeno diuersum esse, ac ex uentriculi substantia enatum. His omnibus accedit Auicenna Fen xvi. Canon. iij. Tract. primo capite primo, qui ad Galeni exemplum sex numero ait esse intestina, primum Duodenum, secundum leiunum nominans, Portona rium autem inter intestina non numerat. Idem etiam Fen xiij.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 143","label":"ERROR LIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/143"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 145","label":"ERROR LIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/145"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}