{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 16","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/16.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"ERROR III. AEcutiunt Medici, qui Rheubarbarum nostrum, ab antiquorum per omnia diuersum es se non animaduertunt. Per Rheubarbarum nostrum, ne nominum te fallat ignorantia, intellige id quo nunc passim utuntur Medici. Per antiquorum uero quod Dioscorides, Galenus atque Plinius, & qui istis uetu stiores, describunt accipe. Considerandum autem praecaeteris erit, quod uulgus Medicorum Rheubarbarum, & Punici Raued seni uocant, hoc Galenus interdum Rheon, aliquando Rhiam interdum etiam Rheon ponticum, Dioscorides Rha, & iuxta quosdam Rheon, secundum alios Rhian, Plinius RhacomaCelsus radicem ponticam appellat. Quod ideo admonendum duxij ne nominum diuersitate quis deciperetur. Verum Rheubar barum, quo nunc passim officinae utuntur, & quod Mesue descri bit esse diuersum ab eo, quod Antiqui depingunt, manifestum fit ex eius notis, quae ab ijs quę in eo offenduntur, quod ab antiquis describitur, sunt omnino diuersae. Nam Rheon antiquorum, teste Dioscoride lib. iii. cap. iii. ἐστιριζαμέλαινα, κενταύρίῳ τὰ μεγάλφίοικῆα. μικροτέρα μέν τοι καὶ ἐνορευθεστέρα, ἄοσκος. χαύνη, , ὑπόκουφος. Hoc est, Radix est nigra, maiori Centaurio similis, mi „ nor tamen, & magis rubens, sine odore, fungosa seu laxa, nec ponderosa. Subscribit & Galenus libro de simplicibus medicamen tis ad Paternianum cap. CCxxviii. ita inquiens, Rheon quod a quibusdam Rheon ponticum dicitur, radix est magna & nigra, lungosa, leuis odore carens, gustu calefaciens, & leniter adstrin gens. Nec dissentit Plinius lib. xxvii. cap. xii. ita scribens Rha coma affertur ex his quae supra Pontum sunt regionibus, Radix Costo nigro similis, minor & ruffior paulo, sine odore, calefaci ens gustu, & adstringens. Ea uero quae iam in usu est medicorum, uehementissimum odorem habet, nullumque cum Costo nigro similitudinem gerit. Et praeter id quod odorata est, leuis etiam non est, immo quanto grauior, tanto melior a loanne Mesue & ab omnibus putatur. Adde quod istarum quoque diuersus est usus.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 15","label":"ERROR II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/15"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 17","label":"ERROR III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/17"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}