{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 17","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/17.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"An tiqui enim sua ad uentris purgationem non utebantur, sed ad ple rosque usus alios adhibebant, quos operae pretium non est hoc lo co referre, quando ex Dioscoride, Plinio, Galeno, reliquisque fa cile disci possunt. Certum tamen est huic maximam & praecipuam uim adstringendi fuisse. Ita Auicenna quoque lib. ii. sui Canonis cap. DLXXXV. purgandi uim Rheubarbaro non adscribit id quod facit & Fenxvi. Cano. iii. Tract.i. Cap. iiii. sed Rheubar barum inter medicinas adstringendi uim habentes, ut passim quoque alias enumerat. Nam quantum ipse sciam, nunquam Rheubar baro usus est Auicenna tanquam medicamento purgante. Nostri uero secuti loannem Mesue inter caetera purgantia medicamina tanquam praecellentissimum suum Rheubarbarum collocant, nec enim uim purgatoriam minorem Agarico habet. Quod & uerum esse non solum Mesues, sed etiam Auerrois ac recentiorum omnium authoritate, ipsaque experientia didicimus. Accedit ijs omnibus quod nostrum non a Ponto, ut ueterum, sed ab extremis meridionalis Indiae partibus ad nos uehitur. Quae singula certe satis superque declarant nostrum Rheubarbarum ab antiquorum esse penitus diuersum. Nam si in eo de quo scribunt uim purgatoriam antiqui inuenissent, procul dubio silentio non praeterijssent. Hoc non animaduertens Auerrois ille Cordubensis, satis impudenter Galenum notat, eo quod constringere uentrem scripserit Rheon. Vnum adhuc praeterire non potui, scribit Ioannes Manardus, reconditae eruditionis uir, libro suarum epistolarum medicinaliu sexto, se a Sigismundi regis Sarmatarum medicis didicisse, in eo bello quod contra Moschos fortissime rex gesserat, repertum esse aliud Rheon, communi quidem satis simile, sed penitus inodorum quod dubio procul fuit id quod ueteres pingunt. Omnes enim antiquorum notae in eo deprehenduntur. Affertur namque ex ijs quae supra Pontum uel Bosphorum sunt regionibus, prope uide licet Rha flumen, radix nigra, & consto nigro exterius, magno Cen taurio interius similis, minor tamen & ruffior, sine odore, calefa clens gustum & adstringens, laxa, subleuis, & dum masticatur pallida, & ad crocum uergens. Quare non est quod posthac haesitent studiosi, Rheubarbarum nostrum ab anti quorum in uniuersum differre. Error IX.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 16","label":"ERROR III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/16"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 18","label":"RRROR IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/18"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}