{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 18","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/18.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"RRROR IIII. Rrant impudentissime, qui Sanguinem Draco nis uulgo dictum, Sideritidis herbae succum esse adserunt, quando uerius metallum dici possit, in uni uersum enim cum Dioscoridis Cinnabare conuenit. Omnes ferè nostra aetate Medici Serapionis atque Auicennae er rorem sequentes, id genus Sanguinis Draconis, quod nunc pas m in usu habetur, succum herbae cuiusdam arbitrantur, quae a Graecis Sideritis: a ferro, quoniam glutinandis uulneribus apta praecipuum in bello haberet usum, uocata est. Verum eosdem esse falsos, manifestissime ostendit Dioscorides Lib.iiii. Cap. xxxii. Nam is de Sideritide herba, omnibusque eius generibus plenissime scribens ex nulla eiusdem specie talem exprimi succum edocuit, quo Medici pariter atque Pictores ad suum utrique opus uterentur quod tamen si uerum fuisset, nullo pacto silentio pręterijsset. Quare multo probabilius est ita de Sanguine Draconis statuere, quod sit eius generis metallum, quod a Dioscoride Cinnabaris dicitur. Nam huic omnes Cinnabaris notae, quas recenset Dioscorides Lib. V. Cap. Ixiii. conueniunt. Quemadmodum enim Cinnaba ri pretium ingens est, ut post Dioscoridem quoque testatur Plinius b. xxxiii. Cap. vii. eoque pictores uariandis in pictura lineis, ac Medici ad ea quę sanguinem sistunt, utuntur: ita duplicem hunc & in pictura & medicina usum compertum habemus in eo quod purum Sanguinem Draconis appellant. Nam rarus inuentum est atque difficilis, nec minus carus quam legitur fuisse apud antiquos, & hoc quando syncerus atque incorruptus uenundatur. Etenim qui passim in Seplasiariorum officinis uenalis habetur, adulterinus est, licet eum pro uero in medicinae usu recipiamus, ut pleraque etiam alia, sicut in sequentibus fusius narremus. Sentit nobiscum exactissimi iudicij uir, Nicolaus Leonicenus in epistola ad Angelum Politianum. Nemo autem existimet Cinnabarim Dioscori dis esse eam, quam nos uulgo Cenabrium uocamus, ea enim facti tia est, ex argento namque uiuo conficitur, uenenumque est. Diosco ridis uero minime factitia est, neque uenenis connumeratur. Quod ideo admonendum duxi, ut hoc pacto medicinae Candidatos ab exitiali errore reuocarem, ne scilicet, si Cinnabarim in Receptis, sic enim suas compositiones uocant, scriptum inuenirent, pro ea nominis similitudine decepti, Cenabrio nostro uterentur, quod uenenum esse manifestum est. Cur autem Cinnabarim hanc Dioscoridis Sanguinem Draconis nominent, ea ratio in promptu est. Nanque durat adhuc antiquorum quorundam in hoc nomine persuasio ac opi nio, qui Cinnabarim illam, quę ad usum picturę & medicinę adhibe tur, ex draconum atque elephantorum sanguine permixto fieri putauerunt. Hoc quod Dioscorides ijs uerbis indicat, ἐστι δὲ καὶ βαθύχρον.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 17","label":"ERROR III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/17"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 19","label":"RRROR IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/19"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}