{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 23","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/23.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Sunt enim Buglossi folia longiora qui Boraginis, albicant illa, haec contra nigricant: illa surgunt & per se stant in altum nitentia, Boraginis in terra iacent. Quare consulto fecerint Medici, cum Bu glossam ex ueterum authoritate ad usum Medicinae adhibuerint, si Boraginem potius nostram, quam illam quae passim Buglossa nuncu patur, receperint. ERROR VII. Allucinantur nostri temporis Medici, eo quo LTherbam Eupatorium nominatam, pro Agri monio recipiunt: at pro Eupatorio herbam uulga rem, de qua nulla apud priscos fit mentio, ad usum Medicinae adhibent. Fuerunt, & adhuc sunt magnae inter Medicos dissensiones de Eu patorio & Argemone, quam corrupto uocabulo passim Agrimoniam nominant. Nam ex ueteribus quidam, quos Dioscori des etiam notat, putauerunt Eupatorium esse ueram Argemonem cum tamen ab Eupatorio in uniuersum differret. Qui equidem er ror ad nostra usque secula durauit. Herbam enim quae uera est Eupatorium, omnes nostrae aetatis Medici Agrimoniam esse credunt. Idque uerum esse ex Eupatorij notis a Dioscoride Lib. iiii. Cap. xxxviii. traditis, manifestissime deprehendere licet. Quae quidem tales sunt. οὐ πατώριον πόα στι δὲ φυτανώδης, ράβδον ἀναφέρουος μίἄν, λέπτὴν, ξυλώδη, ὀρθὴν, μέλαιναν, ἔνσασυν, πηχυαίαν, ἢ κμεί „ ζονα. φύλλα δὲ ἐκ διαστημάτων, ἐσχισμενα μάλιστα πουεισέ. μοί „ ρὰς ἢ καὶ πλείοις, τοῖς τῆς πενταφύλλου ἢ κανάβεως μᾶλλον ἔοικότα „ β ἀντὰ δὲ ὑπομέλανα πρινοειδῶς ὅρ ἄκρων ἐντετμημεία. σπέρία δ πρι πέφοκεν ἀπὸ μέσον τῆς καυλοῦ, ἐπόδασν, κάτῳ νενευκὸς, ὡς καὶ τοῖς XII.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 22-2","label":"IFICOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/22-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/22-2"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 24","label":"MEDICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/24"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}