{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 27","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/27.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"μισνυμενον ἐπιτηδιως τοῖς αὐωδύνοις κολλυρίοις οχύ λισμα. ἐρπητάσ τε καὶ ἐρυσιπέλατα κατάπλασθεν σβέννυσον. ἡ δὲ „ πόα καὶ ἡ κόμη λεῖα καταπλαττομένη τῶν διδύμων ὀνειρώττοι „ βουθεῖ. παρίησι δὲ καὶ αἰδοῖα καταπλασθέντα, κ γάλα σβέννυσι μαστοὺς τε ἐν παρθινία κωλύει ἄυξεσθαι καὶ διδόμοις ἀξόφοις ποιεῖ ο „ παιδιων. Id est, Multos habet in medicina usus. Collyriis quae som „no dolorem leuant, commode miscetur succus. Extinguit idem sa cros ignes, & quae serpunt. Quinetiam concisa herba comaque eius „ mox testibus emplastri modo imposita, nocturnas libidinum ima „ gines in somno auertit. Languent genitalia emplastri modo im„ posita. Lac extinguit, & in uirginibus mammarum incrementa com pescit, et puerorum testes nutrimento augeri prohibet. Plinius quoque loco paulo supra citato, praeter praedicta Cicutae nihil tribuit, adeo ut satis iam constet Harmel non esse cicutam, sed potius rutam syluestrem. Caueantitaque post hac medicinae candidati, ne pro semine rutae syluestris cicutam, cuius succo Plinio lib. xxv. Cap. xiii. teste olim Athenienses ad mortem in publicis & capitalibus iudici bus utebantur, ad medicinae usum adhibeant. Non sit, per Apol linem oro, tanti unus accentus, ut quum Harmel apud Arabes scribatur cum aspiratione, ut quidam nugantur, significet Cicutam: cum uero sine aspiratione, rutam syluestrem: quando interdum ex tantilla notula hominum uita periclitetur. Verum Harmel descriptio potius ad ueterum notas exigatur, ita enim mox appare bit esse rutam syluestrem.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 26-2","label":"IIILITTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/26-2"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 27-2","label":"ERROR IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/27-2"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}