{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 30","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/30.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Non animaduertunt nostri seculi Medici uulgarem nostram Cassiam ligneam, a uera multum abesse, tetra enim est, inodora & penitus aspernanda, immo nihil habet quare Cassia putari debeat, id quod Dioscoridem atque Plinium legenti, remque ipsam in manu habenti, facile constabit. Dioscorides etenim Lib.i. Cap. xii. de eligenda uera ac optima Cassia ita scribit. ἐκλέτοο δὲ τὴν ἔγκιρρον, ἔυχρεν, κοραλίζουσαν, στενην λίαν, μακράνῃ παχερίαν, τοῖς συριγγίοις πλήρη. δικτικὴν ἐν τῇ γεύσει, καὶ στύφυταν μετα πολλῆς πυρώσεως ἀρωματίζουσαν, ὀινίζονταν τῇ ὀσαῦ. Quod est, Eligito rubescentem, amabili coloris bonitate praeditam, corallio lapidi similem, angustam ualde, longam crassamque, & fistulis plenam, erodentem in gustu, & cum feruore aliquo adstringen tem, aromatum modo odoratam, uini odorem referentem. In ean dam sententiam & Oribasius Lib.ii. de uirtute simplicium scribit. Eligenda Cassia est quae rubea est, boni coloris, corallio similis, te nuis, nitida, ualde longa & pinguis in fistulis, & in gustu erodens, stiptica cum igne multo, uelut aromatum similis odore. Vbi, ut obiter moneam, non dipticis legendum, sed δικτικὴ id est, erodens Nec dissentit a dictis Plinius Lib. xii. Cap. xix. Adde quod Cassia te nuitate corticis, odore, & gustu adeo similis est Cinnamomo, ut duplum eius Dioscoride & Galeno libro de simplicibus medicamentis ad Paternianum cap. Ixxiii. testibus, pro Cinnamomo po ni possit, quorum certe nihil in Cassia nostra deprehenditur, adeo ut uix credibile sit nostram hanc esse ueram Cassiam, sed eam magis quam Dioscorides falso Cassiam appellatam esse scribit, mirę cum reliqua similitudinis, quae gustu nec acri, nec odorato, inhaerentemque medullae corticem habentem deprehenditur. At relinquimus ista ueritatis exquisitoribus diligentius pensitanda.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 29","label":"TIBULLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/29"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 30-2","label":"ERROR XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/30-2"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}