{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 49","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/49.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"ERROR XVII. Allucinatur Auicenna, qui Sucutum SemperTuiuam, aut speciem Mandragorae, secur duas opiniones, utranque tamen falsam interpretantur, cum tamen nihil aliud sit, quam id quod antiquita Symphytum petraeum nominauit. Auicenna secundo libro sui uasti canonis, cap. D Cxv. ait Semperuiua est Sucutum. Et cap. Dxlij. dicitur, quod Sucutum est Semper uiua, & dicitur, quod est species seminis Mandragorę, & dicitur aliud. Ex quibus satis constat, ignorasse Auicennam, quid esset Sucutum, nam uarias de eo sententias afferens, uni prae aliis non inhaeret, sed solum refert alios existimasse, quod esset Semperuiua, alios Mandragorae cuiusdam semen, alios aliam rem, n tamen interim certi in re tam dubia pronuncians. Id quod fecit quoque Fen X. Canon. iij. Tractat. iiij. cap. vi. de sputi sanguinis curatione in hanc sententiam scribens: Sucutum est Semperulua & scripsit uir quidam in suis aggregationibus esse calamenti speci em, nascentem inter lapides. Quid, quaeso, certi ex ambigua illa descriptione uenetur medicae professionis studiosus? Ah resipiscant tandem, qui Auicennam sibi tanquam idolum erexerunt, quique al eo dissentire, piaculum ducunt, cognoscantque non solum in hoc authore omnia dubitationibus esse plena, sed & omnes eius libros, secundum praesertim, in quo de simplicibus medicinis tractat, innumeris scatere erroribus, quorum magnam partem hoc libro attingimus. Sucutum uero neque est Semperuiua, neque semen Mandragorae, neque species calamenti, sed est Dioscoridis ac aliorum ue terum Symphytum, id quod dilucidum admodum erit, si quis Auicennae caput de Sucuto, cum capite Dioscoridis de Symphyto com parauerit. Auicenna nanque Sucutum in hunc modum describit: Sucuti duae sunt species, una petraea dicta, alia non petraea. In ipsa „ est humiditas calida temperata, & tenuitas, habens odorem & dul„ cedinem quandam, cuius aqua saliuam attrahit, & conglutinat partes XXV.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 48","label":"ERROR XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/48"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 50","label":"MEDICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/50"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}