{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 5","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/5.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"EPISTOLA III. derint, quàm Midae, repertis enim frugibus glandem. defendunt, nec cum Gryllo in hominem redire uolunt, ut quibus in sterquili nio, Suum more uersari perpetuo placet. Quod equidem non alio nomine, Galeno scribente, fit, nisi quoniam ueram speculationem non nouerunt, nunquam incipere, ut eandem discant, erubescunt. Caeterum uidebunt Cumani isti asini, utcunque inscitiam ad tempus occultent, fieri non posse, quin aliquando promineant aures, utcunque etiam texerint, prodantque Lampsacenum rudentem. Blan dos nanque sermones, egregias nugas, Thrasonicam iactantiam, magnificam pompam, annulos multos, & quicquid est effoemina torum morum, si detraxeris, non Medicos, sed meros carnifices, sutoresque deprehendes. At faxint Superi, ut aliquando Catonis exemplo passim hoc Medicorum, circumforaneorumque genus urbibus proscribatur. Reliquum est, Princeps Illustrissime, ut hoc studiorum meorum monumentum hilari atque exporrecta fronte suscipias, idque a maleuolorum uenenatis dentibus, alienaeque uirtutis olores strenue defendas. Studium meum ac animi mei promptitudinem erga Celsitudinem Tu am declarare uolui, quam Iesus Christus, Optimus Maximus, mihi tuisque omni bus diu seruet incolumen. Vale, Mense Octobri. Anno a nato Christo. M. D. XXIX. DLE","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 4","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/4"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 6","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/6"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}