{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 50","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/50.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"MEDICORVM. partes carnis in uase. Dioscoridis uero lib. iiij. cap. X. haec de Sym „ phyto uerba, σύμφυτον πραῖον φύεται ἐν πέραις. κλωνία δὲ ἔχει ὅμοια ὁαγάνῳ λεπτὰ. φύλλα κεφάλια δὲ ὡς θύμον. οὐ δʼ ὅλον ἐν ξυλῶδες βενῶδες, λυκύτε πρὸς τῇ γεύσει, καὶ πνέλου προκλητι κόν. ρίζαν δὲ ἔχει μακρὰν, ὑποπόρφυρον, ὅσον δακτόλου πάχος. τα κρία δὲ συμπέττει ἐψόμενα σὺν ἀυτοῖς. Id est, Symphyton co „ gnomento perraeum, nascitur in petris, ramulos habet Origano „ similes, graciles, folia capitula, ut Thymi, totum est lignosum & odoratum, dulceque gustu, & saliuam prouocans. Radicem habet longam, subrufam, digitali crassitudine. Carnes etiam, cum co „ quuntur, constipat. Haud aliter Plinius lib. xxvij. cap. vi. Symphy 20 ton depingit. Alum, inquit, nos uocamus, Graeci Symphyton pe „ traeum, simile cunilae bubulae, foliis paruis, ramis tribus aut qua „ tuor a radice, cacuminibus Thymi, surculosum, odoratum, gustu dulce, saliuam ciens, longa radice, rutila, nascitur in petris, ideo „ petraeum cognominatum. Radix carnes, cum coquuntur, conglu „ tinat addita. Ex istis iam luce meridiana clarius est, Sucutum cum „ Symphyto idem esse: utriusque enim descriptiones conueniunt, adeoque errasse Auicennam, certum est, eo quod Sucutum idem quod Semperuiuum esse dixit, quando Sucuti descriptio nihil com mune habeat cum Semperuiui descriptione, ut constat cap. Ixxxi. lib. iiij. Dioscoridis de Aizoo seu Sedo maiore legenti: uerum sin gula eius descriptionis Symphyto magis, quam Consolidam uul vo uocant, conueniunt, quam uel Semperuiuo, Mandragorae, aut Calamento, ut ex eorundem descriptionibus, quas consulto prae terimus, elucescet. ERROR XVIII. Apsi sunt Auicenna, Mesue, Serapio, ac AraDbes ferè omnes, quod Mezereon, quae Graecis Chamelaea uocatur, inter lactariorum genera posu erunt, multaque huic, quae Chamaeleoni debentur, nominis uicinitate decepti, tribuerunt. Primum omnium, ut errorem hunc probe conuincamus, Arabum descriptiones more nostro praemittamus, ex quibus liquido monstrabimus, eosdem toto coelo errasse. Inter Arabes autem Aui","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 49","label":"ERROR XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/49"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 50-2","label":"ININOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/50-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/50-2"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}