{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 54","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/54.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"ERROR XIX. On temere Auicennam Cicutam, Napellumque, uulgares admodum herbas, ignorasse dicimus, quando praeter id quod in iis describendis anceps dubiusque fuit, etiam ea quae Cicutae debentur, Napello tribuat. Ex hoc errore deprehendent, manifesteque agnoscent ueritatis amatores, quanta in caligine uersentur hi, qui mordicus tenent Auicennam, uniuersaeque medicinae principem statuunt: ac omnia quae idem scripsit sine ullo rationis examine, pro uero admittunt: adeo ut non immerito quis sortem humanam deplorare posset, quod tot seculis mirum in modum sub Auicennae placitis periclitata sit. Certum enim est, Auicennam nihil eorum, quae scripsit, explorasse. Rex enim fuit, & curandis infirmis operam non dedit, trans scriptorque tantum Aliabatis ac Rasii, aliorumque fuit. Proinde ubi suis uelis nauigare tentauit, mox nauem impegit, ita ut recte admodum Ambrosius Leo Nolanus, non obesae naris uir, de eodem sic pro nunciauerit, Auicenna dum res naturales ingenio proprio tracta re aggressus est, usque adeo argutule disputauit, ut pro sperata gloria, mali philosophi nomen adeptus sit. Et haec uera esse, sentient omnes, qui ea quae de Cicuta et Napello scribit, exacto iuditio tru tinauerint. Animaduertendum itaque, Sucaram apud Auicennam eandem esse cum Cicuta, eosdem siquidem Sucaram tribuit effectus, quos Cicutae Dioscorides. Libro enim secundo, cap. Dolxxi. Sucaram in hunc modum describit, Crus huius plantae est, sicut crus ferulae, & habet florem album, & semen sicut Anisum. Dioscorides uero lib. iiij. cap. lxxiij. Cicutam ita depingit, κώνειον καν λὸν ανίησι γονατώδη ὡς μάραθρον. μέαν. φύλλα δὲ νάρθηκι ἔμφε ρη. σενώτερα δὲ καὶ βάρυοσαα, ἐπ᾽ ἄκρων δὲ ἀποφύσεισ ἡ σκιά δια. ἄνθος ὑπολευκον. σπέρμα ἔμφερες ἄνισῳ λευκότερον. Quod est, Cicuta geniculatum profert caulem, feniculi modo, & grandem. Folia ferulae similia, angustiora tamen, & grauiter odorata, in cacuminibus & umbellas habet, florem subalbidum, semen simile Aniso, sed candidius. Quis est iam, qui collatis utrorumque descriptionibus, Sucaram esse eandem cum Cicuta non uiG. iii deat? Verum Auicenna tanquam parum sibi constans, descriptione ista non contentus, Sucaram aliquando foliis cucumeris, aliquan do mandragorae, iuxta diuersorum authorum opiniones constare tradit.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 53","label":"ININOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/53"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 55","label":"ERROR XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/55"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}