{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 55","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/55.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Eandem etiam nunc Euphorbium, nunc Alpharphas, et nonnunquam Hyoscyamum nigrum uocat. Nam Fen vi. cap. iiij. tractat. i. cap. ij. ubi de uenenis agit, Cicutam non Sucaram, sed Alpharphas appellat, existimatque esse Napellum, aut uenenum in terficiens hominem, & non interficiens turdos. Quod & ij. Canon. cap. Diij. de Napello facit, coturnices tamen pro turdis nominat, dicens: Coturnices ex eo cibantur, & non moriuntur. Quae equi dem Galenus lib. iij. de simplicib. medica. distin. iiij. cap. i. non Na pello & turdis, sed Cicutae & Sturnis adscribit, cuius haec quidem uerba sunt: Cicuta hominem sane interficit, ob meatuum latitudinem, & coloris abundantiam, ac propter magnam, quam habent arteriae in attrahendo uim, pollens adhuc pertingit ad cor, non ex animat uero Sturnos ex contrariis caussis. In eandem quoque sententiam scribit Galenus lib. ij. de alimentis, & lib. iij. de temperamentis, cap. iiij. dicens: Cicuta Sturno nutrimentum. est, homini „ uenenum. Quamuis, ut obiter dicam, antiquus interpres perperam semper pro Sturnis, turdis uerterit. Id quod & Alexander Aphrodisseus in prooemio suorum problematum indicat, inqui ens: Veratro coturnices, Cicuta Sturni uescuntur, quae toxica ho minibus esse certum est. Videmus itaque manifestissime, Auicennam Napello tribuisse, quae ex authoritate omnium ueterum debentur Cicutae, quem etiam nostri seculi medici imitantes, de Napello con stanter affirmant, quod nulla experientia habent compertum. Quod autem Cicutam Hyoscyamum nigrum nominat, id manifestum sit ex capite Fen vi. canon. iiij. tractat.i. summa iij. Vbi omnia signa quae scribuntur ab Auicenna in eo, qui hausit Hyoscyamum nigrum, ac contra idem uenenum remedia non sunt alia, quam quae in Cicuta Dioscorides notauit. Auicenna nanque ita ait: Accidunt ex eo praefocatio & frigus extremitatum, & tensio uehemens praefocans, et tenebrositas uisus, & forsitan non uidet aliquid, & destruit imaginationem, & infrigidat extrema, deinde spasmat & praefocat & in „ terficit. Cura. Administra in primis clysteria & uomitum, & uen„ tris solutionem, deinde da in potu de uino puro aliquid post ali„ quid, quoniam est magni iuuamenti cum eo quod bibit & absyn„ thium, & detur in potu piper cum uino, similiter castoreum & „ ruta &c. Dioscorides uero libro sexto, cap. xi. in hunc modum, κώνειον XXVIII. κώνειον δὲ πορῶν ἐπιφέρει σκοτώματα καὶ ἀχρὴν, ὡς τε μὴ δʼ ἐπ᾽ ὀλίγον βλέπειν. λυμόντε σι διανοίας παραφοράν. καὶ ψύξιν ἄκρων. ὑθ τέλει δὲ σπωμενοι πνίτονται.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 54","label":"ERROR XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/54"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 56","label":"ERROR XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/56"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}