{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 56","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/56.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"σάσιν λαμβάνοντος τὰ κατὰ τὴν ἀρτηρίαν πνεύματος. καταρχὰς μὲν οὖν ὡς καὶ ὑσὶ τῶν ἄλλων διὰ τῶν ἐμέτων ἀυτὸ κομιούμθια. ἔπεῖτα κενώματι χρησάμενοι, δ ἔις τὰ ἔντερα προλισθηκὸς ἐκρινοῦμεν. καὶ τό τε ὡς βμέγιστον βοίθημα υθι τὴν ἀκρατοποσίαν παραγινόμια. διδόντες μεταξυ διάστημα ἐν οις πειν διδόμενον βουθεῖ γάλα ὄνειον ἢ ἀψίνθιον μετὰ πεπέρεως καὶ οινου, και καστορίου καὶ πυγάνου &c. Hoc est, Caliginem uertiginesque oculis tantas Cicutae potus affert, ut nec minimum uidere liceat. Singultus itidem, mentis alienationem, & extremarum corporis partium perfrictiones. Postremo conuulsione strangulantur, ces „ sante a motu omni in arteriis spiritu. A principio igitur, quemad „ modum in aliis decretum est, uomitionibus eam educemus, mox „ exinanitione hac facta, delapsam in intestina eius partem purgabi mus, tuncque ueluti ad efficacissimum remedium, Meracas uini potiones transibimus, per interualla dantes, & in interuallis his asininum bubulumue lac, uel absynthium cum pipere, castorioque, aut rutam &c. Caeterum non cognouisse Auicennam, Napellum, ex multis colligi potest. Primo, quia signa, quae ab Auicenna ponuntur, in eo qui hausit Napellum, sunt eadem iis, quae a Dioscoride scribuntur in iis, qui toxicum biberunt, id quod dilucide eorundem uerba monstrabunt. Auicenna enim Fen vi. lib. iiij. capi te primo, ita de Napello docet: Napellus est ex deterioribus, & accidit potanti ipsum, ut apostementur labia ipsius, & lingua eius & frequentes fiunt super ipsum uertigo & sincopis, & ex eo raro euadunt, ex eiusque succo tinguntur sagittae. Quae omnia Dioscorides lib. vi. cap. xx. non Aconito, quod idem cum Napello est, ut dixi mus errato quinto, sed toxico adscribit, inquiens, ο δὲ τοξικὸν δὲ κεῖ μὲν ὤνομασθαι ἐκ τὰ τὰ τόξα τῶν βαρβάρων ἐπʼ ἀὑπὸ χρίεσθαι. παρακολουθεῖ δὲ τοῖς ππωκόσι χειλέων καὶ λώττης φλεσμονὴ, μα νίατε ἀκατάσετος. ποικίλαις ἐπιβάλλουσα φαντασίαις. ὡς εδῇ α δυσιάτους τῶν ἐν ταῖς θεραπείαις. σπανίως δὲ καὶ συζεσθαί τινὰς τῶν πεπακότων. Id est, Toxicum creditur ideo appellari, quod barba „ ri sagittas telaque sua eo inficiunt. Sequitur potantes linguae labro „ rumque inflammatio, insaniaque, quae coerceri non possit, uarias im „ mittens imagines: quo sit, ut difficilima curatione sanentur, ran incolumes euadant haurientes. Hoc autem ueneni genus Auicen na, oblitus quod antea de eo scripserit, mox infra cap. xxix.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 55","label":"ERROR XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/55"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 57","label":"ERROR XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/57"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}