{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 61","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/61.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Isatis uero sylue stris satiuae similis existit, folia tantum minora habet, ad lactucae fo lia accedentia, caules graciliores, diuisiones multas habentes, rubescentes, in summo ueluti folliculos linguarum figura multos pendulosque habentes, in quibus semen est, florem fertlutheum & gracilem. Adde quod Isatidem Graecorum esse Nil Arabum, colli gitur etiam ex Auicenna ij. Canon. cap. DxV. ubi eidem hos tribuit effectus, quos Dioscorides suae Isatidi. Eius, inquit, aliud est domesticum, aliud uero syluestre, cuius operatio est operatio domestici. Est stipticum, & prohibet fluxum sanguinis, detumescere facit apostemata, & confert exituris malis in membris duris, conuenit Erysipilae, bonum est ulceribus putridis. Dioscorides singu los hos effectus Isatidi adscribit, dicens, δυίαται τὰ φύλλα καταπλασόμενα πᾶν δίδημα διαφορεῖν, καὶ φύματα, Πέναιμα βαύ ματα κολλᾶν, αἱμοῤῥατίας τὸ στελλειν, καὶ φαγεδαινικὰ, καὶ ἔρσκ τας ἐρυσιπέλατά τε συπεδόνας θεραπεύειν. Hoc est, Possunt Isati„dis folia illita omnes tumores, tuberculaque discutere, cruenta uulnera glutinare, sanguinis eruptiones sistere, phagedaenica come„ dentiaue & serpentia, sacros ignes & exedentia sanare. Caeterum etsi ex Dioscoridis sententia Nil seu Nilech Serapio atque Auicenna descripserint, tamen id non cognouisse, ex eo arguuntur, quod ancipites in eadem depingenda fuerunt. Serapio nanque praedicta notificatione non contentus, affert etiam aliorum authorum sententias, quorum aliqui Nilech habere florem Coriandri, aliqui fo lio phaseolorum constare dixerunt. Quas equidem opiniones fa cile improbare potuisset, si herbam ipsam non tam ex aliorum scri ptis, quàm ex seipso cognitam atque perspectam habuisset. Et ne quis meum esse commentum putet, ecce Serapionis uerba subiiciam, quorum haec est sententia: Nilech est arbustum puluerulentum, eleuaturque cum stipite suo longitudine unius brachii, & habet ger mina ramorum. In summitate sua est flos, sicut flos Coriandri. E „ iterum: Est planta habens folium longum, plusquam folium sali„ cis, & assimilatur foliis faseoli coloris aurei. Auicenna quoque, etsi eadem de Nil scripserit, quae de Isatide Dioscorides, ut paulo supra patuit, quoniam eodem modo diuidit in satiuam atque syluestrem, easdemque fere uires huic tribuit, quas Dioscorides llatidi, cum tamen ipse etiam de ea tribus in locis sub Nil uocabulo scribat, merito XXXI. rito suspitionem affert, se etiam titubasse atque fuisse ancipitem, quid nam Isatis esset. Nam ij. Canon. cap. cexcvij. ita scribit: Guasmen est folium Nil, in ipso est stipticitas & abstersio, tingit capillos.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 60","label":"MEDICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/60"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 62","label":"MEDICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/62"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}