{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 69","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/69.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Si enim radix Pedis coruini solutioni antiquae prodest, certe hermodactylorum operationem, qui sunt satis in soluendo potentes, facere non potest. Idem insuper Auicenna Fen xxij. Cano. iij. tracta. ij. cap. viij Pedem coruinum non colicae, sed podagrae potius, ex eiusdem Pau li sententia prodesse docet, ita scribens: Et dixerunt quidam, quod Pedi coruino inest operatio hermodactylorum, & non est eius, no cere stomacho. Vtrobique tamen male Paulus super hac medicina, quae facit operationem hermodactylorum, ab Auicenna citatur. Neque enim usquam Paulus Coruinum Pedem hermodactylis compa rat in iuuando podagricos, sed compositionem, quae nominatur apud Graecos διὰ κορονοποδίου, id est, per Pedem coruinum, alteri praefert, quae apud eosdem Graecos δι ἐρμοδακτύλωμ, id est, per hermodactylos nominatur, sicut uidere licet apud Paulum in septimo. Itaque ex ambigua ista atque falsa Auicennae descriptione nihil certi uenari potest. Hinc est, quod tam uaria eiusdem interpretes de eadem herba pronunciauerint. Quod si uero praedicti expositores, ac tota etiam iuniorum Medicorum schola, cognouissent aliam esse herbam, à priscae aetatis Medicis Pedem coruinum appellatam, aliamque à nostris, nunquam tam uaria, tamque dubia de ea scripsissent. Ridiculum enim ferme est, putare herbam, quam nostri temporis herbarii Pedem coruinum nominant, esse illam, quam ueteres Medici, Dioscorides, Galenus, Plinius & Paulus sub eodem nomine celebrarunt, quasi sit necessarium, ut quae nunc sunt nomina herbarum, etiam priori seculo fuerint. Et ut rem clarius demonstremus, annotandum, quod antiquorum Pes coruinus, Coronopus est dicta, hancque describit Dioscorides libro secundo cap. cxvij. in hunc modum: κορωνόποις πρόμηκου βοτάνιον κατὰ „ τῶν ἐσφοις ἐστρωμενον. κατεχηματισμενον τὰ φύλλα. λαχανεύετα δὲ καὶ αῖτ ἐφθόν. ρίζαν λεπτὴν ἔχον. συπτικήν. ἐσθιομένην. πρός Κοιδιακαις xxxv. κοι διακοῦ ποιοῦσαν. Hoc est, Coronopus oblonga herbula est per terram strata, & folia in cisuris diuisa habet. Estur olerum mo „ do decocta. Radicem habet gracilem in cibo astringentem, ideoque coeliacis utilem. Nec aliter describunt Galenus lib. vij. de simplicib.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 68-2","label":"ERROR XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/68-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/68-2"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 70","label":"ERROR XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/70"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}