{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 72","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/72.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"MEDICORVM. telligi Populum nigram: id quod praeter caetera indicant Auicennae uerba, quae in capite Hauri Romani scribit in hunc modum: Nominatur Achirosa, quae sane dictio corrupta est, quando Aegiros pro ea scribendum erat, Graecis autem ἄγειρος Populum nigram significat. Quantum autem deceptus sit Auicenna, atque plures alij cum eo, ostendunt ea quae scribit Plinius libro naturalis historiae xxxvij. cap. ij. Is enim fabulosum hunc errorem explodens, ita ait: Phaetontis fulmine icti sorores fletu mutatas in arbores Populos, lachrymis electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum amnem, quem Padum uocamus. Et Electrum appellatum, quoni „ am sol uocitatus sit elector, plurimi Poetae dixere, primique ut arbi „ tror Aeschylus, Philoxenus, Nicander, Euripides, Satyrus. Quod esse falsum, Italiae testimonio patet. Ita fabulosa etiam secutus pro argumento operis Ouidius, lib. ij. Metamorphoseos, in „ quit: Inde fluunt lachrymae, stillataque sole rigescunt, De ramis electra nouis. Capite uero tertio eiusdem libri Plinius, post uarias de Succino opiniones, eius ortum certius describens, ita ait: Certum, est gigni in insulis Septentrionalis Oceani, & à Germanis appella „ ri Glessum, itaque & à nostris unam insularum ob id Glessariam ap „ pellatam, Germanico Caesare ibi classibus rem gerente, Austraui „ am à Barbaris dictam. Nascitur autem defluente medulla Pinei ge „ neris arboribus, ut gummi in cerasis, resina pineis. Erumpit hu „ moris abundantia. Densatur rigore uel tepore autumnali. Cum „ intumescens aestus rapuit ex insulis, certe in littora expellitur, ita „ uolubile, ut pendere uideatur, atque considere in uado, quod arbo „ ris succum prisci nostri credidere, ob id Succinum appellantes. Nec „ probatur etiam a Dioscoride ea fama ac opinio, quae ex Populi ar boris resina Succinum durari adstruit, id quod indicat libro primo, cap. ciiij. dum ait, ἱστορεῖ ται δὲ ὅτι δʼ ἐξ ἀυτῶν δάκρυον κατὰ ὧν καὶ δανον πόταμον κατα χρόμενον πήστνυται, καὶ γίνεται δὲ καλούμενον ἤλεκτον. Id est, Fertur utriusque populi lachryma circa Eridanum fluuium in destillando densari, fieri quod Electrum uocant. Eo enim quod ait, fertur, insinuat se id commentum non probare. Accedit iis omnibus, quod re ipsa iam hic error etiam explosus sit. Verum ad hunc errorem conniuendum fuisset, quando & inter authores non pauci adhuc hodie cum Auicenna sentiant, nisi quoque pugnan tia sibi in Carabe scriberet Auicenna. Capite nanque ccelxxiiij asserit Carabe esse calidum parumper, id quod & facit in libello de ui","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 71-2","label":"ERROR XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/71-2"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 72-2","label":"VTIBULOTU","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/72-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/72-2"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}