{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 77","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/77.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":".IIIVXXX niunt Glaudio, quae Arabes Memithe tribuunt. Serapio enim mithe hunc in modum describit: Memithe est succus herbae eiusdem nominis, folia habens Papaueri similia, haec calido cinere cooperi untur, & sic succum emittunt. Alii herbam in ollam mittunt, & cir cumliniunt cretat & in furnum feruentem mittunt, & sic foliis maceratis succum exprimunt. Eius est optimum, quod est crocei, colo„ ris intus, & gustu amarum, & odore graui, miscetur ocularibus medicinis. Quae sane descriptio ferme eadem est cum descriptione Glaucij, quam tradit Dioscorides libro tertio, cap. xcij. dicens: λαύχιον χυλὸς ἐστι βοτάνης κατὰ ἱεραπολιν καὶ συρίας γεννωμένης. ροικε δὲ ἄρτησ πα φύλλα τῆς κερατίτιδος μήκωνος, λιπαρώτε „ράδε καὶ γάμαιζήλα, καὶ βαρύοσαα καὶ πικρότερα ἐν τῇ γιύσει. χυ „ λὸν δὲ ἔχει πολὺν κροκίζοντα. ταύτης τὰ φύλλα βάλλοντεροι ἐπι „ χώριοι εις χύραν, θερμαίνουσιν ἐν κλιβάνοις ἡμιψυγίσιν ἅχει μαρας μοῦ. ἔιτα ἐκκόψαντες ἐκθλίβοιο οὖν χυλόν. ἐστι δὲ ἡ χρησις ἀυτον „πος τὰ σφθαλμικὰ ἐναρχοῦ ψοκτικον οντος. Hoc est, Glaucium „ succus est herbae nascentis ad Hierapolim Syriae. Folia eius Cor„ nuto Papaueri similia sunt, pinguiora tamen, humiliaque, odore te „ tro, & in gustu amara. Succo eadem abundat, qui croceo colore „ est. Eius folia incolae in fictile comicientes, in furnis non adeo calen„ tibus, usque dum in calore inarescant, calefaciunt, mox tundentes „ exprimunt succum. Eius usus in oculorum medicina a principio, „ refrigerandi enim uires habet. Itaque ex collatione duarum descriptionum, nihil differre Glaucium a Memithe, manifestum sit. Id quod Auicennae quoque ij. Canon, notificatio confirmat, quae talis est: Memithe est simile glandibus, citrini coloris, ad nigredinem „ declinans. In ipso est amaritudo, & substantia aquea & terrea, & „ est herba manifesti odoris, & amari saporis, & crocei succi. Est fri„ gida & sicca in primo. Sanat Erysipilam non fortem. Confert in „ medicinis Ophthalmiae in principio. Haec sane descriptio, etsi non multum a Dioscoridis euariet, magis tamen congruit cum ea quae habetur apud Galenum lib. vi. de Simplicib. Medica, cap. xvi. in hunc modum: Glaucium est herba habens adstringendi uim cum delectatione, frigefacitque & curat Erysipelata, quando non est fortis. Et eius temperamentum constat ex substantia aquea & terrea „ & ambae sunt frigidae, sed frigiditas earum non est fortis, sicut est „ frigiditas aquae fontanae. Plinius etiam lib. xxvij. cap. X. docet Glau im id esse, quod Arabes Memite appellant: in nullo enim a Dio scoride XXXIX. scoride uariat, nisi quod hic succum crocei coloris esse ait, ille uero granum.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 76","label":"ERROR XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/76"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 78","label":".IIIVXXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/78"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}