{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 80","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/80.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"MEDICORVM. quid de ipsis testificari ad sanitatis conseruationem, aut aegritudinum curationem. Sunt enim, inquit, cibus mulierum & puerorum effrenatorum, paucique nutrimenti & indigestibiles, simul cum hoc quod neque customachum est, alimentum palam quod & ipsum dant paucum corpori. Adeoque iis uerbis in uniuersum damnat in usu medico Galenus Iuiubas. Quod non animaduertisse Auicennam mirum admodum est, qui lib. ij. cap. ccclxxi. haec eadem Galeni uer ba citat, inquiens: Et quidem sermo in eis bonus est ille, quem dixit Galenus. Non reperi Iuiubas in conseruanda sanitate, et remo uenda aegritudine aliquid operantes, sed reperi eas difficilis digestionis, & pauci nutrimenti: & nihilominus paulo post, easdem conferre pectori atque pulmoni, item dolori renum & uesicae ad struit. At solet ubique fere immemor esse eorum quae scripsit Auicen na, tantus eiusdem mentem occupauit lethargus. Praeterea nullius esse commodi in usu medico luiubas, testatur etiam Plinius lib. iiij. de Re Medica, cap. xlvi. de Ziziphis, dicens: Zizipha modicum cibum corpori praestant, licet illis saporis nonnulla gratia leno cinetur. Habent tamen plurima incommoda, aegre concoquuntur, sitim accendunt, praegrauant stomachum, difficilimum reddunt officium uentris. Ex quibus Plinii uerbis collige tria. Primum, eadem esse Zizipha cum luiubis: nam haec Plinii descriptio ferè nihil a Galeniana distat. Accedit etiam, quod Plinius alibi, hoc est, lib. XV. cap. xiiij. Zizipha, haud aliter quàm Iuiubas esse peregri na, & ex Syria asportari scribit. Secundum, errare Medicos iunio res, qui ad purificandum sanguinem, seu ut illi loquuntur, ad mun dificationem sanguinis Iuiubas adhibent. Qui enim fieri posset, ut sanguinem purificarent, cum uentriculo inutiles sint, & ad conco quendum difficiles. Et ut penitus obmutescere faciamus aduersarios, ecce cum illorum principe Auicenna eosdem conuincamus, qui in capite de Iuiubis sic ait: Et illorum existimatio, qui putant, quod ipsae clarificent sanguinem & lauent eum, est existimatio cor rupta, ad quam ego non declino, quia magis ingrossant sanguinem & uiscosum faciunt ipsum. Quid, quaeso, iis uerbis apertius? Ter tium, quòd ex praedictis colligitur, est, quod falso admodum fructui tribuunt, quae foliis, radici & cortici arboris ferentis Iuiubas debentur, sicut est mitigare tussim, ad uesicae dolores conferre. Te stis eius rei est Plinius, qui libro eodem de Re Medica haec omnia foliis, radici & cortici adscribit iis uerbis: Folia tamen ipsa contri ta & imposita, Spleneticos & Hydropicos adiuuare certissimum est. Radicis & corticis eadem uirtus habetur, quorum succus ex melle coctus tussim mitigat, cum mero mixtus, iecori medetur, ue sicam leuat urina largiori.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 79","label":"TIBUOTV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/79"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 81","label":"MEDICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/81"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}