{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Errata medicorum recentiorum 88","citation":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/88.md","author":{"name":"Leonhart Fuchs","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs"},"work":{"title":"Errata medicorum recentiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"MEDICORVM. ERROR XXXIIII. * Rrant Arabes, Auicenna maxime & Serapio, Armenum & Lazuli lapides simul eodem capi te confundentes. Auicennam sub uno eodemque capite Armenum lapidem cum Lazuli confundere, ex eiusdem uerbis manifestum fit. Is enim libro secundo, cap. Ivij. de lapide Lazuli ita scribit: Virtus eius est sicut uirtus eius, quo adhaeret aurum, debilior parum est. Haec autem non de lapide Lazuli a ueteribus scribuntur, sed de Armeno dicto lapide. Id quod in primis testatur Dioscorides, qui lib. V. cap. lix. de Armeno lapide ita tradit, τὰ ἀντὰ ποιεῖ τῇ χρυσοκόλλη, πεὶ τὴν οὐ τονίαν μόνον λειπόμενον ἀυτῆς. Id est, Praestat eadem quae Chry socolla, uiribus tamen ea infirmior. Hoc etiam confirmat Plinius lib. xxxv. cap. vi. inquiens: Armenia mittit, quod eius nomine appellatur. Lapis hic quoque Chrysocollae uiribus similis. Subiicit post haec Auicenna de lapide Lazuli: Inest ei uirtus eradicatiua, putrefactiua, & abstersio eius cum acuitate & stipticitate pauca. Quae certe a Galeno lib. ix. de Simplicib. Medica. tracta. iij. cap. ij. lapidi Armeno tribuuntur, dum ait: Habet uires abstergentes cum acredine, & pauca quadam adstringendi facultate. Quod au tem addit Auicenna: Bonos efficit pilos palpebrarum, & prolon gat eos, & est ultimum sicut dicitur in illo, propter proprietatem quae est in ipso, & dicitur propterea, quia ipsum euacuat humores malos, prohibentes oriri pilos, hoc itidem lapidi Armeno, et non Lazuli adaptari debet. Ita enim de eo Dioscorides scribit, ἐστι δὲ καὶ τῶν ἐν βλεφάροις σιχῶν ἀυξη τικόν. Quod est, Facit ad alendos in palpebris pilos. Galenus quoque haud aliter quàm Dioscorides ista lapidi Armeno conuenire docet, ita scribens: Quum igitur tali natura praeditus sit, miscetur medicaminibus oculorum, ipsum quoque seorsum terentes, & in puluerem quodammodo redigentes, utuntur sicco ad augendos pilos palpebrarum, quando ob humorum acredinem quidam ex ipsis decidunt, quidam non augentur neque nutriuntur. Nam ubi huiuscemodi humorum acrimonia fu erit consumpta, ad naturalem habitum palpebra restituitur. Ex his itaque clarum est, quod quaecunque fere de lapide Lazuli refert Auicenna, eadem omnia à Graecis authoribus Armeno lapidi tribui. In eundem uero errorem lapsus est & Serapio, hic enim lapidem Lazuli notificans, eiusque potestates exponens, non alia refert, quam quae de lapide Armeno Graeci tradunt. Ait enim: Virtus eius est similis glutini auri, nisi quia est debilior eo, & facit nasci pilos in palpebris. Hanc autem descriptionem non conuenire lapidi Lazuli, sed Armeno, in superioribus ostensum est. Quod uero Auicenna de lapide Lazuli scribit huic inesse uirtutem eradicatiuam et putrefactiuam, id uerum equidem est.","prev":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 87","label":"FIILLOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/87"},"next":{"citation":"Errata medicorum recentiorum 89","label":"MEDICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/89"},"credit":{"text":"Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum","quality":"ocr"}}