{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 102","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 102","ref":"102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/102.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Parmenides & Heraclitus Ephesius ex igne, Anaximenes vero, & Diogenes Apolloniates ex aere cuncta conflari censebant. Ellerus Academicus Berolinensis duo rerum omnium principia statuit, aquam videlicet, & ignem: illam pro principio passivo habet, ex quo aer, & terra ortum ducant, hunc pro activo adstruit. Tentamina Elleri digna sunt, quae crebriori repetitione confirmentur. Neque huic sententiae suae obstare existimabant, quod variae corporum species prolatae fuerint, quae in dicta elementa resolvi renuant; id enim asserebant defectu instrumentorum ad ea resolvenda habilium fieri, neque dubitandum esse, fore, ut repetitis tentaminibus eo denique pertingamus, ut nullum omnino corpus inveniatur, quod in illa elementa sese veluti dissui tandem non sinat. 150. His vero illud unum opponimus: & vulgaria illa quatuor elementa, & ea, quae chemica apellant, totidem corporum species esse, suis praeditas proprietatibus, quorum proinde principia denuo inquirenda sint. Accedit, quod nequaquam experimentis sat certis compertum sit, corpora omnia in elementa illa resolvi. SCHOLIONI. Neque obstat, quod elementa haec secundaria, sive sensibilia corporum principia dixerint, quandoquidem ne hac quidem distinctione adhibita, ratio principui in elementis illis reperitur. Quacunque enim ratione elementa haec spectentur, singulares corporum species ea sunt, quorum principia ulterius investiganda veniunt. SCHOLIONE. Peripatetici docuere, duo esse corporum omnium principia: materiam, seu partem subiecti determinabilem, & formam, seu partem subiecti actuosam, a qua materia ad certam corporis speciem determinetur. Haec vero principia, si ut conceptus mentis pure abstractus spectentur, tolerari fortassis possent; si vero inde in naturae cognitionem utilitatis quidpiam derivari posse quispiam existimet, aut eius ope clariorem naturae corporeae ideam hauriri, is vero vehementer falli existimandus est.","prev":{"citation":"Physica generalis 101","label":"PARS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/101"},"next":{"citation":"Physica generalis 103","label":"ARTICVLVS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/103"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}