{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 104","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/104.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Ita certe substantiam viventem nonnisi actiones vitales, substantiam vegetantem actiones (si ita loqui licet) vegetativae nobis manifestant; hinc florem, quem radii lucis, ex speculo concavo reflexi, in aere efformant, substantiam esse negamus, propterea quod eum manibus contrectatum haud resistere, id est, in manus non reagere notemus. SCHOLIONI. Haec ipsa de substantiarum natura mens fuit Leibnitii, quam his verbis exponit: „agere est cha„racter substantiarum: hanc agendi virtutem omni substantiae „inesse aio, semperque aliquid ex ea activum nasci, adeo\"que nec ipsam substantiam corporum ab agendo cessare „unquam; quod illi non satis percepisse videntur, qui essentiam corporis in sola extensione, vel impenetrabi\"litate collocaverunt, & corpus omnimode quiescens „ concipere sibi visi sunt, quod id, quod non agit, quod „vi activa caret - - - - substantia esse nullo modo possit. „ SCHOLION 2. Antonius Genuensis, quantumvis Cartesio in multis addictus, de substantiis haec docet. Substantiae \"se penetrare nequeunt: ergo semper earum una extra „aliam existat necesse est; hoc autem qui fieri potest, si „nulla vi praeditae sint, qua sibi mutuo resistant? - - - - „praeterea omnis, quae in mundo est, activitas, a sub„stantiis ipsis primigeniis emanare debet. Neque a vero „abludit, quod Leibnitius observavit, nihil esse hunc, „quem cernimus, mundum, nisi phoenomenorum conge „riem ex monadibus, seu activis incorporeis substantiis \"emanantium, id quod, quo diutius expenditur, eo ad \"similitudinem veri magis accedere videtur. Id saltem \"venihil nos de mundo scire, nisi quod activum \"verum est \" est, id est, quod quoquo modo in nos agit. Viderunt \"hoc Democritici, qui earum rerum, quae sunt, nihil nos \"percipere docuerunt, nisi sensationes, & sensationum \"vires.","prev":{"citation":"Physica generalis 103","label":"ARTICVLVS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/103"},"next":{"citation":"Physica generalis 105","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/105"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}