{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 105","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/105.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"PROPOSITIO II. Corpora vi activa praedita sunt. 152. Videmus enim corpora motioni suae ita resistere, ut vis, quae sufficiens foret, massae determinatae loco emovendae massam certa ratione auctam e quiete ad motum transferre nequeat, inique hac massarum emotione ex vi impellentis partem quampiam semper destrui. Videmus etiam corpora in motu constituta motum coeptum tanto maiore intervallo prosequi, quo minora sunt motus obstacula. Corpus item in motu constitutum alterum, in quod impingit, ad motum determinat. Haec porro omnia vis cuiusdam activae argumenta esse, in dubium vocari haud potest. SCHOLION. Cartesiani, ut ex metaphysica constat. substantiis corporeis vim omnem vere, ac proprie agendi eripuere, easque effectuum suorum, quos producunt, occasionales causas tantum esse docuere: quae res & sensui communi repugnat, & ad absurda quam plurima perducere videtur. Dum enim massam lapideam ex alto deciduam obstacula quaevis perrumpere videmus, quid quaeso est, quod dubitare nos sinat, effectus huius causam efficientem esse massam illam lapideam ex alto delapsam? Quam deinde absurdum illud: dum caedes hominum, incendia urbium, spolia innocentium ab impiis perpetrantur, Deum esse, cui tanquam causae efficienti actiones omnes illae Mitto plura, quae nefandae in acceptis ferendae sint. in metaphysicorum libris reperiuntur. PROVis corporum activa non alia est, quam vis motrix, 153. * Tam 1.) quae numero praecedente recensuimus phoenomena, manifeste indicant, actionem corporum vel productione, vel destructione motus definiri. 2.) Quaecunque corpori accidunt mutationes, aliud non sunt, quam motiones variae, ut in metaphysica docetur; vis ergo easdem efficiens vis motrix est. 3.","prev":{"citation":"Physica generalis 104","label":"ARTICVLVS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/104"},"next":{"citation":"Physica generalis 106","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/106"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}