{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 106","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/106.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":") Proprietates corporum omnes, & qualitates, per motiones varias vel conatus ad easdem exponi possunt, ut per decursum totius Physicae patebit. 4.) Virium nobis cognitarum duo tantum sunt genera: vis nempe cogitandi & vis movendi. Vim porro cogitandi, quae essentialis substantiarum spiritualium character est, substantiis materialibus convenire non posse, in aperto est; superest igitur una vis movendi, sive vis motrix, quae substantiis materialibus tribui possit. SCHOLIONI. Neque quispiam hic nobis oggerat, phaenomena ea omnia, ex quibus vim corporum motricem derivamus, ab actione causarum extrinsecarum provenire quam enim a vero id abhorreat, inferius dicendi locus re curret. Deinde quaero, causae illae extrinsecae an materia sunt, uti materia subtilis, vel aether, aut quidvis his analogum? an quidpiam a materia diversum? Si primum affirmes; tum ita arguo: materia illa subtilis, cuius tu existentiam argumento nullo adstruis, aut vere agit, ut causa efficiens; aut vero occasio duntaxat est effectuum, quos producit, vel rectius producere videtur: si alterum horum asseras, materiam illam gratis in natura existere aio: sin prius, ita urgeo: materia illa, quantumvis subtilis sit, materia tamen esse non desinit, quod si ergo eidem vis vere ac proprie agendi tribui potest, quid est, quod prohibeat aliis quoque materiae partibus, id est, corporibus omnibus ex materia coagmentatis vim eiusmodi largiri?","prev":{"citation":"Physica generalis 105","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/105"},"next":{"citation":"Physica generalis 107","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/107"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}