{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 114","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/114.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Si enim 5 ducta in 6 triginta efficiunt; floreni aut pedes quinque in florenos, aut pedes sex ducti, pariter triginta florenos, pedesve efficient. Et dum in Geometria demonstratur, triangulum ideale angulos duos rectos, sive 180 gradus complecti, id de triangulo reali quoque verum erit, & operationes Geometriaepracticae, huic principio innixae, optato semper successu perficientur. 161. Corpora omnia in infinitum dividi possunt: ergo in resolutione corporum ad entia simplicia, sive puncta indivisibilia, & inextensa haud devenitur. Ant. pr. Demonstrante Euclide, & posteum Geometris passim, omnibus, solidum quodvis in plana infinita, planum in lineas infinitas dividi potest: ergo cum ea (Schol. praec.), quae Geometrae de obiectis idealibus demonstrant, ad obiecta quoque realia transferri possint, id indicio erit, corporum quoque sectilitatem in infinitum procedere. R. N. Ant. ad prob. conc. Ant. n. cons. Disparitas est: quod solida, & plana, circa quae Geometrae versantur, continuum sint stricte tale, cuius divisibilitatem in infinitum Geometrae solidissime comprobant. Ostendemus vero inferius, eam, quam in corporibus animadvertimus continuitatem, veram haud esse, sed a nostrorum tantum sensuum hebetudine provenire. Quamobrem argumentum hoc nos quidem haud urget; ii vero qui corpora sese vere contingere, ac proinde continuum stricte Dic cte tale efficere statuunt, a paritate hac haud ita facile sese expedient. 162. Ratiocinandum est ex ideis, quas habemus; sed ideas punctorum indivisibilium, & inextensorum nullas habemus: ergo puncta eiusmodi pro corporum principiis habenda non sunt. 1. Conc. Mai. N. min.","prev":{"citation":"Physica generalis 112","label":"PROPOSITIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/112"},"next":{"citation":"Physica generalis 115","label":"PROPOSITIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/115"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}