{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 115","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/115.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Habemus enim ideam entis compositi, in quo ideam entis simplicis quoque contineri supra (155) probavimus. Verum quidem est, quod vi imaginandi eiusmodi punctorum ideam efformare nobis haud possimus: sed quanta sunt in natura univeria, quae nostras imaginandi vires exsuperant! quis quaeso hac imaginandi vi ideam sibi efformet minimorum illorum corpusculorum lucis, quorum myriades per foramellum acu in charta efformatum transeunt, seque intersecant, quin in se impingentia directiones, ac celeritates suas immutent? satis est, si vi intelligendi ideam punctorum eiusmodi efformare nobis concessum sit. SCHOLION. Obiectionem hanc egregie diluit P. Boscovich, horumque punctorum indivisibilium, & inextensorum naturam exponit in sua virium theoria N. 132: „ideas „omnes, saltem eas, quae ad materiam pertinent, \"per sensus hausimus. Porro sensus nostri nunquam \"potuerunt percipere singula elementa, quae nimirum \"vires exerunt nimis tenues ad movendas fibras, & pro„pagandum motum ad cerebrum: massis indiguerunt, sive \" elementorum aggregatis, quae ipsas impellerent collata \"vi. Haec omnia aggregata constabant partibus, quarum \"partium extremae, sumtae hinc, & inde, debebant a se „invicem distare per aliquod intervallum, nec ita exi\"guum. Hinc factum est, ut nullam unquam per sensus \"acquirere potuerimus ideam pertinentem ad materiam, \" quae simul & extensionem, & partes, ac divisibilitatem \"non να οὐ \"non involverit. Atque idcirco quotiescunque punctum „nobis animo sistimus, nisi reflexione utamur, habemus „ideam globuli cuiusdam perquam exigui, sed tamen glo\"buli rotundi, habentis binas superficies oppositas distin„ctas. Quamobrem ad concipiendum punctum indivisibi„le, & inextensum, non debemus consulere ideas, quas „immediate per sensus hausimus; sed eam nobis debemus „efformare per reflexionem. Reflexione adhibita, non „ita difficulter efformabimus nobis ideam eiusmodi.","prev":{"citation":"Physica generalis 114","label":"PROPOSITIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/114"},"next":{"citation":"Physica generalis 116","label":"PROPOSITIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/116"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}