{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 119","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/119.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Ita impenetrabilitas proprietas est corporum absoluta, a nulla totius, vel aggregati, vel multitudinis ratione dependens; haec igitur quibusvis corporum partibus recte tribuitur: at vero esse extensum, figuratum, esse sensibile, cum corpori nonnisi sub certa ratione (quatenus nempe in sensus nostros agere aptum est) considerato conveniat, ipsis corporum elementis tribui nullo iure potest. 165. Contra secundam, tertiamque superioris articuli propositionem sunt, qui obiiciant: 1) in idea corporis nihil contineri, quod virium activarum ideam in nobis excitet. 2.) Vim motricem esse substantiae viventis indicium; hac igitur corporibus tributa, ea substantiis viventibus accenseri, quod utique absurdum merito habetur. Quod primum attinet, fatemur equidem, idea corporis, si ea a priori examinetur, nihil omnino relucere, quod vis motricis notionem in nobis excitet; sed neque impenetrablitatis notio in idea corporis a priori considerata a quoquam deprehensa fuit; quod tamen minime obstare censetur, quo minus eam corporibus universis tribuere liceat: satis igitur fuerit, si a posteriori inferri possit, vim hanc corporibus convenire, cum nempe phaenonomena complura sint, quae, negata corporibus vi motrice, explicatum omnino nullum habent.","prev":{"citation":"Physica generalis 118","label":"PROPOSITIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/118"},"next":{"citation":"Physica generalis 120","label":"PROPOSITIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/120"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}