{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 121","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/121.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"PROPOSITIO I. Modus, quo substantiae materiales motum producunt, ignotus omnino est. 166. Ignoramus enim intimas rerum essenAtias: quae ignoratio efficit, ut neque modi illius, quo activas suas vires eae exerunt, ideam efformare possimus. SCHOLION. Neque tamen inde quispiam arguat: vim ipsam agendi substantiis materialibus denegandam esse propterea, quod ignotus nobis sit modus, quo vim istam substantiae illae exerunt. Nisi forte & menti nostrae vim cogitandi quis ereptum eat eam ob rem, quod ipse quoque modus, quo suas sive volitiones, sive cognitiones mens nostra elicit, supra omnem captum nostrum quam longissime positus sit. PROPOSITIO II. Substantiae materiales vi motrice sibi indita movent se ipsas, sive motum in se ipsis producunt. 167. Nunt enim vi motrice praeditae (135); effectus porro vis motricis alter cogitari nequit, quam productio motus; produducunt ergo motum in se ipsis, sive se ipsas movent, eo prorsus pacto, quo mens, quae vi cogitandi praedita est, volitiones, cogitationesque suas in se ipsa elicit. SCHOLIONI. Illud vero inter substantias spirituales & materiales discriminis esse censemus, quod illae volitiones suas, cogitationesque ex determinatione, & electione propria efficiant, substantiae vero materiales ad producendas in se motiones necessitate naturae suae determinatae sint. SCHOLIONS. Vis universim a Philosophis ita concipitur, ut ex ea continuo intelligatur actio sequi, quamprimum ea in agente (non libero) ponitur, & abest impedimentum: cum igitur corporibus tribuenda sit vis motrix (153), motusque aliud non sit, quam mutatio loci (27); in corporibus erit continuus conatus mutandi loci.","prev":{"citation":"Physica generalis 120-2","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/120-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/120-2"},"next":{"citation":"Physica generalis 122","label":"PROPOSITIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/122"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}