{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 122","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 122","ref":"122","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/122","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/122.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"PROPOSITIO III. Debent tamen tum quoad directionem, tum quoad celeritatem determinari ab aliis. 168. Est motus continua mutatio loci (27), in qua duo praecipue spectari debent: directio mobilis, & celeritas, quam etiam liceat intensionem motus dicere: nequeunt vero corpora directionem hanc prae alia, aut hanc prae illa intensionem motus eligere; determinari ergo ab aliis debent tum ad certam directionem, tum ad certam intensionem motus. SCHOLIONI. Vim efficiendi motum subiecto alicui inesse posse, ita, ut ab alio determinari debeat ad eas, quas nominavimus, motus affectiones, exemplo eiusmodi ostendi potest. Adstet machinae certo artificio compositae homo rudis, eiusque artificii, quo partes, e quibus machina haec consurgit, inter se iunctae sunt, ignarus, qui tamen insigni brachiorum robore polleat. Is quidem vi sibi indita brachia sua, earumque ope machinam ipsam commovere poterit; attamen ab adstante machinae architecto determinari debebit tum ad directiones varias, tum ad intensionem, sive celeritatem, qua brachia sua, eorumque ope ipsam machinam ad finem ab architecto intentum concitet. SCHOLION 2. Propositionem hanc alii ex eo probant, quod corpus omni motioni suae resistat; quoniam vero inferius ostensuri sumus, resistentiam hanc apparentem tantum esse, ab hoc probationis genere abstinendum nobis esse existimavimus. SCHOLION 3, Hinc iam intelligitur, quaenam dicenda sit causa motus inchoati: est nempe ea vis ipsa corporum motrix, quae ad habendam certam directionem, & intensionem a corporibus aliis vario modo determinatur. Est etenim corpus omne necessitate suae naturae determinatum ad motum, movebiturque, si obstacula sublata intelligantur. SCHOLION 4. Causa quoque motus continuati non alia est, quam vis eadem. Quamobrem si obstacula sublata intelligantur, corpus, quod semel moveri coepit, directione eadem & celeritate moveri perpetuo perget.","prev":{"citation":"Physica generalis 121","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/121"},"next":{"citation":"Physica generalis 123","label":"PROPOSITIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/123"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}