{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 124","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 124","ref":"124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/124.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":150,"text":"Cum enim vis corporum tanquam entium compositorum tribuenda sit unice substantiis illis simplicibus, ex quibus ea coalescunt, substantiae illae, sive puncta indivisibilia, & inextensa vi illa praedita sunt: possunt igitur movere se ipsa efficacia propria, possunt item puncta alia extra se posita ad varias motuum directiones, & celeritates habendas determinare. Quod si igitur concipiantur puncta eiusmodi duo A, & B, si punctum A determinat punctum B distans a se intervallo AB ad habendam quamvis directionem, & celeritatem; punctum B, quod eiusdem cum puncto A naturae est, punctum A ad similem directionem & celeritatem habendam determinabit; erit igitur actio horum punctorum, ac proinde etiam corporum, quae ex iis conflantur, mutua. SCHOLION. Quodsi ergo iam sint corpora duo A & Be, quorum mutua in se invicem actio consideretur, videndum erit, quaenam in singulis punctis massae A determinationes oriantur ex singulis punctis massae B, & vicissim quaenam in singulis punctis massae B oriantur determinationes ex actionibus singulorum punctorum massae A.","prev":{"citation":"Physica generalis 123","label":"PROPOSITIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/123"},"next":{"citation":"Physica generalis 124-2","label":"PROPOSITIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/124-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/124-2"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}