{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 126","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/126.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Planetae igitur primarii constanter in solem, secundarii vero in primarios tendunt; cumque omnis corporum in se invicem actio mutua sit (170), sequitur solem quoque in primarios, hos vero in secundarios tendere, id est, primarios in solem, secundarios vero in primarios, hosque vicissim in illos agere. Esse porro veram hanc, & positivam actionem, dubitari haud potest, quandoquidem effectus positivos, motum nempe primariorum circa solem, secundariorum vero circa primarios efficit. SOHOLION. Causam motus astrorum aliam esse non posse, quam virium binarum debitam coniugationem, interius ostendetur. PROPOSITIO VII. Corpora certis intervallis disiuncta ita in se agunt, ut se ad mutuum accessum determinent, seu datur vis attractiva. 172. Datet ex probatione propositionis praecedentis, ex qua constat, planetas primarios ad solem perpetuo accedere niti, & cum moveantur (quod in Astronomia ostendetur) in ellipsibus, in quarum foco sol existit, reipsa Idem etiam nonnunquam ad eum accedunt. dicendum est de planetis secundariis respectu primariorum. Accedunt phaenomena corporum gravium terrestrium: videmus enim, corpora omnia in superficie terrae posita ad eandem, si obstaculum absit, accedere, positoque obstaculo nisum accedendi ita exerere, ut si ea sat valida non sint, a corporibus gravibus etiam perrumpantur. Haec porro corporum gravium phaenomena ab impulsu externi cuiusvis corporis haberi non posse, suo loco docebitur.","prev":{"citation":"Physica generalis 125-2","label":"PROPOSITIO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/125-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/125-2"},"next":{"citation":"Physica generalis 127","label":"PROPOSITIO VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/127"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}