{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 130-2","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 130-2","ref":"130-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/130-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/130-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/130-2.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"SCHOLION Illud quoque sedulo notandum, in his omnibus solam corporum in se mutuo actionem considerari, nulla ratione habita motuum liberorum, quos substantiae spirituales producunt, quibus tamen motus illos, qui a dictis naturae legibus dependent, propter actionis, & reactionis aequalitatem nihil quidquam turbari existimamus. SCHOLIONG. Cum itaque mutationes substantiarum materialium, quas per mutationes motuum, id est, directionum, & celeritatum peragi diximus, a variis corporum distantiis dependeant, illud iam praecipuum Physici munus est, ut ex diligenti phaenomenorum consideratione eruat, quanam ratione pro diversitate distantiarum corporum motorum directiones, & celeritates immutentur. PROPOSITIO XI. Corpora in minimis distantiis sese ad recessum determinant, sive in minimis corporum distantiis admittenda est vis repulsiva. 176. Probatur 1. Corpora omnia impenetrabilia sunt, id est, ex eodem sese loco excludunt; est igitur in corporibus, dum ea ad minimas distantias deveniunt, vis quaedam, qua se mutuo ab ulteriore accessu prohibeant, quae intelligi nequit absque conatu a se invicem mutuo recedendi: in minimis igitur his distantiis admittenda est vis repulsiva. Probatur 2.","prev":{"citation":"Physica generalis 130","label":"PROPOSITIO X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/130"},"next":{"citation":"Physica generalis 131","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/131"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}